{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chronica Austriae 2.pr.308-313","citation":"Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 2.pr.308-313","ref":"2.pr.308","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/2.pr.308","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/2.pr.308","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/2.pr.308.md","author":{"name":"Thomas Ebendorfer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer"},"work":{"title":"Chronica Austriae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"Hoc tamen certum est ex historiis, quod hic Leopoldus III. pii Leopoldi marchionis terciogenitus extitit filius, qui et anno Domini MCXXXVIIIIº vel circa defuncto Lothario imperatore sine heredibus et Conrado IIº duce tunc Suevie electo, qui cum fratre suo Friderico consensu Hainrici Noricorum ducis multas a Lothario imperatore eiusdem genero perpessi sunt persecuciones, et quia regalia insignia, que apud se retinuerat, reddere tardaverat , quia magne potencie et opinionis in regno extitit, hinc iudicio principum dampnatus et in exilium pulsus est a Conrado prefato et iste illustris marchio Leopoldus Orientalis dux Noricorum, quem 〈ducatum〉 Bavariam vocamus, constituitur, qui et tercius pii Leopoldi marchionis Austrie filius frater sibi ex matre fuit; ex quo Bavaria pluribus incomodis subiacuit. Qui Leopoldus suscepto ducatu Noricorum a rege pene omnibus baronibus ad ipsum ducatum pertinentibus vel amore vel terrore ultro ad eum confluentibus primo metropolim ac sedem ducatus Ratisponam sue subdidit dicioni, deinde collecta militum fortimanu totam Bavariam peragravit et in campo Licii fluminis versus Augustam negocia terre per triduum tractans strenui iudicis exercuit officium. Eo tempore Hainricus Bavarie ducatu privatus et cum quatuor ut exul Saxoniam ingressus moritur et iuxta socerum suum Lotharium sepelitur relicto parvulo admodum filio Hainrico nomine, quem et in fine Saxonibus recommendare studuit. Cuius amore Saxones denuo in regem rebellionem extentant, sed tamen Leopoldus exhinc Noricum ducatum manu forti regit et castrum Phalaya duorum fratrum, qui soli sibi rebelles erant, obsidione cingit. In qua dum incaute moratur Welfo prefati Hainrici frater exulis, ex improviso cum exercitu veniens et utrimque dum dimicaretur acerrime, pluribus cesis dux Leopoldus ab obsidione cedit. Hiis successibus elatus Welfo eciam regem in obsidione castri Winsperg demorantem bello aggreditur et cesis suis ipse Welffo cum paucis fuga lapsus salvatur.","prev":{"citation":"Chronica Austriae 2.pr.299-307","label":"2.pr.299 to 2.pr.307","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/2.pr.299","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/2.pr.299"},"next":{"citation":"Chronica Austriae 2.pr.314-320","label":"2.pr.314 to 2.pr.320","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/2.pr.314","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/2.pr.314"},"credit":{"text":"Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip","quality":"proofread"}}