{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chronica Austriae 4.1066-1075","citation":"Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.1066-1075","ref":"4.1066","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1066","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1066","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1066.md","author":{"name":"Thomas Ebendorfer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer"},"work":{"title":"Chronica Austriae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae","urn":null},"verse":false,"words":301,"text":"Molesti siquidem semper fuerunt rex Sigismundus et dux Wilhelmus, adeo ut dux regi mendacium, rex vero duci contumaciam et proterviam in suis privatis collacionibus imponeret. Tunc autem hec adaucta est molestia, quia dux Wilhelmus dominam Iohannam Karoli regis Sycilie et coronati in regno Ungarie defuncti filiam se reginam Ungarie intitulantem duxit uxorem fortassis sibi in contemptum aut in regni preiudicium , sed eorum simultatem una dies sustulit e medio, nam et eodem anno videlicet MCCCCVIº die ipsa divisionis sanctorum apostolorum festo nobilis ille flos cicius emarcuit diem suum claudens extremum in Wienna ibique cum suis paribus sepelitur. Relacione cuiusdam post licenciati in theologia, tunc sui medici famuli, audivi quendam leunculum et catulum, simul quos prefatus dux nutrierat, se feretro supposuisse lacrimantes neque a quoquam potuisse amoveri, usque quo exportato funere de castro foribus obstructi fuissent, neque post cibum recepisse, quoad in eis vita deesset. Et ne hoc incredibile videatur, que vidi, refero. Defuncto quodam michi caro, qui similiter canem nutrierat, canis iste, postquam post disquisicionem omnium locorum dominum suum abesse videret, delicatis cibis spretis omnibus se in suo lectulo proiecit, a quo nec abiit, quousque finem vivendi habuit. Peracta igitur communi dieta per quatuor status Austrie super ipsius provisionem in Wienna scilicet prelatorum, dominorum , militum et militarium atque civitatum communi omnium voto assumptus est in dominum terre et ducatus Austrie illustris dominus dux Albertus V. Alberti IIII. filius anno Domini etc. MCCCCVIº ipsa die sancti Laurencii, qui extunc decimum etatis agebat annum, infans tenellus orphanus , cuius et tutela duci Leopoldo protunc usque ad annos quatuor sue pubertatis extitit commendata. Qui a Swevia ad Wiennam hac de causa vocatus extitit. Qui et veniens ut tutor pupilli multa modestia se gessit a principio contentus de porcione sibi pro suo et suorum statu designata; residuum vero proventuum sub manibus custodiebatur officialium patrie, uti fuit compactatum.","prev":{"citation":"Chronica Austriae 4.1058-1065","label":"4.1058 to 4.1065","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1058","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1058"},"next":{"citation":"Chronica Austriae 4.1076-1081","label":"4.1076 to 4.1081","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1076","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1076"},"credit":{"text":"Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip","quality":"proofread"}}