{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chronica Austriae 4.1123-1129","citation":"Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.1123-1129","ref":"4.1123","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1123","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1123","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1123.md","author":{"name":"Thomas Ebendorfer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer"},"work":{"title":"Chronica Austriae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae","urn":null},"verse":false,"words":275,"text":"Lustravit tamen prefatus Sokol vir predis assuetus, stature mediocris et barba prolixa, plura monasteria usque ad Campum liliorum, in quo pro tunc affuit de Hohnnberg; qui venientis manus evasit, quia circa campana conscendit et, quoad abscederet, ibidem latere necesse habuit. Fertur tamen, quod omnem locum, quem Sokol visitavit, indemnem in suo abscessu minime conservavit. Anno vero Domini MCCCCVIIIº nondum fuit pacata patria neque Wienna a sedicionibus super tutore habendo fuit immunis et aliena, sed artesani pro domino duce Leopoldo et communitas decertabant, cives vero magis duci Ernesto favores impendebant. Hinc et eodem anno in profesto epiphaniarum de plebeis premissa de causa in Alto foro Wiennensi capitis obtruncacione sunt perculsi quinque, quorum hec nomina et officia: Wolfgangus institor in Clara semita, Hermannus sartor, unus cingulator, unus frenorum ordinator et unus armorum preparator. Quo tempore dux Leopoldus in Nova civitate sibi episcopum Frisingensem federavit cum suis, ex quo non parva mala suborta sunt in terra: pollute sacre edes, dotes spoliate et orphani et vidue cum hiis, qui thoro maritali confederantur, miserabiliter afflicti pariter et oppressi. Ob quod episcopus Pataviensis, qui Frisingensem plurimum emulabatur pro cancellaria, ut dicebatur, omnes tales cum participibus tacito nomine episcopi anathematizavit. Hinc clientes in furiam versi excommunicatoribus multas persecuciones intulerunt, hunc mutilaverunt, alium de abisso precipitaverunt , alium sua ecclesia et sede nudaverunt, et quia plures sub hiis flagellis suas cervices visi sunt obdurare, hinc quidam viri pacifici fideles patrie et compassivi super miseria miserorum se mediatores pacis constituerunt et communem baronum, prelatorum et civitatum una cum duce Leopoldo convencionem procurarunt in Forensi Neunburga, in qua facta concordia dux sepefatus Leopoldus multa solennitate ad Wiennam deductus est, sed episcopus Frisingensis foris hac vice remansit.","prev":{"citation":"Chronica Austriae 4.1114-1122","label":"4.1114 to 4.1122","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1114","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1114"},"next":{"citation":"Chronica Austriae 4.1130-1136","label":"4.1130 to 4.1136","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1130","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1130"},"credit":{"text":"Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip","quality":"proofread"}}