{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chronica Austriae 4.1144-1152","citation":"Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.1144-1152","ref":"4.1144","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1144","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1144","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1144.md","author":{"name":"Thomas Ebendorfer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer"},"work":{"title":"Chronica Austriae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae","urn":null},"verse":false,"words":334,"text":"In quo et ad XVIII. Iunii tenti sunt captivi et promisso redempcionis precio circa duorum florenorum milium in die Corporis Christi cum duce Ernesto ad Wiennam sunt reversi. Reversus est quoque dux Leopoldus cum episcopo Frisingensi, qui tamen antea peciit partem muri eiusdem pro suo ingressu dirui et deponi una cum cathenis in vicorum compitis affixis, sed non prevaluit. Interea cives gravem exactionem facere cogitabant super vasa vinorum, ut sic et damna resarcire et debita contracta valerent exsolvere, ita ut karrata de cultura unum talentum solveret et ternarius sex solidos, sed pro contribucione vasa aliunde comparata ad duplum. Unde et multum murmur et periculosum subortum est in civitate disturbium, prout testis est is, qui interfuit et scripsit hec. Hinc plebei in cives graves moliuntur insultus fabricantes quandam ad ducem Leopoldum , prout instructi erant, super pluribus gravaminibus sibi irrogatis supplicacionem, in qua et petebant plures e consilio civitatis eici et alios in eorum loca surrogari. Quare VIIº Iulii prefatus Vorlauf magister civium, Rampersdorffer vir canus utroque capite corporis et mentis, Iohannes Rogkh, Rudolffus Angervelder, Mosprunner, Schrovl et antiquus Stichl pellifex captivitati sunt addicti et in domo marscalci in loco malefactorum , qui Iopa vocatur, ignominiose reclusi, pro quorum erepcione neque spectabilium personarum instantes preces quidquam effecere, sed et pudicarum heroarum uberrime lacrime frustra sunt effuse. XI. igitur Iulii Vorlauff, Rampersdorffer et Rogk prefati mane ante sextam ad Forum porcorum Wienne deducti se altrinsecus deosculantes capitali sentencie sunt addicti. Inter quos dum lictor seniorem Rampersdorffer appeciisset,,Non sic', inquit Vorlauf,,fleri congruit, sed ego, qui aliorum usque predecessor neque hanc mortis penam, quam erga magnificenciam domini mei ducis umquam demerui, sed pro iusticia mei naturalis domini possetenus steti; hinc et congruit, ut ceteris in exemplum primus ego videar pro iusticia mortem non refugere, sed sponte subire', et, ut retulit quidam, qui huic spectaculo affuit, dum idem flexis poplitibus dixisset, aspiciens in celum animam suam Domino recommendaret, spiculator flens gladium vibrare in suum dominum palam detrectasset, exhortans ait ad eum:,Noli timere , sed, que sunt tibi iussa, exequere!","prev":{"citation":"Chronica Austriae 4.1137-1143","label":"4.1137 to 4.1143","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1137","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1137"},"next":{"citation":"Chronica Austriae 4.1153-1163","label":"4.1153 to 4.1163","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1153","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1153"},"credit":{"text":"Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip","quality":"proofread"}}