{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chronica Austriae 4.1174-1182","citation":"Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.1174-1182","ref":"4.1174","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1174","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1174","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1174.md","author":{"name":"Thomas Ebendorfer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer"},"work":{"title":"Chronica Austriae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"Quapropter Leopoldus timore perculsus iterato Sokol advocat pro subsidio et eciam comitem Iohannem de Maidburga de Hardegka ; scripsit et aliis patrie magnatibus, sed pene nullus ipsius scripta attendit, quia quisque hac tempestate de sua cute formidinem concepit, quod ob hoc ab exteris et incolis lueret gravia dispendia. Tandem vero unus de Stubenberg miseratus contricionem pauperum Styborium adiit et cum eodem trewgas ad octo dierum spacium composuit. Ipse siquidem dux Leopoldus nedum a fratre suo duce Ernesto nullum habuit auxilium , sed et militares, quorum ville precipue predabantur, conflagrabantur et ad solum usque deiciebantur, ab eodem eciam suum abstulerunt obsequium, sed tamen premissis stantibus trewgis episcopus Frisingensis cum Wiennensibus Styborium adierunt et cum eo pacem composuerunt admisso tamen, si quam in Stuchs de Trautmansdorff ob spolia in Ungariam admissa vindictam possit expetere,.......... Et quia Prugk super Litham pro VI milibus florenorum a Leopoldo impignoratam habuit, unde et plura spolia commisit. Ideo Ungari cum Bohemis et Polonis Prugkam obsidione cingunt, quibus Wiennenses veniunt in subsidium cum viris nongentis duce Petro Weispacher, quibus non defuit Frisingensis sepius prenominatus. Ante quorum adventum Hechtl Petrus – alias inter predones in Newsidl deprehensus, sed nunc capitaneus – insultum fecit et plures ex Ungaris graviter sauciavit, alios sue captivitati subdidit et vi ad Prugkam induxit sauciatos. Sed non longe, dum incolarum attendunt animum, idem Frisingensis per tractatus cum Stuchs et Hechtl, qui post in parciali conflictu pugnacionis patibulo in Praga in eius obsidione per regem Sigismundum occubuit, Prugkh in dedicionem accepit et hac de causa soluta est obsidio. Hiis diebus Stichlperger castellanus in Medling in Silva Wiennensi graves agebat predas, ut nemo per eandem secure incederet. Totum denique bellum in Reinpertum prefatum de Walsee et ipsius onus conversum est.","prev":{"citation":"Chronica Austriae 4.1164-1173","label":"4.1164 to 4.1173","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1164","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1164"},"next":{"citation":"Chronica Austriae 4.1183-1189","label":"4.1183 to 4.1189","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1183","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1183"},"credit":{"text":"Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip","quality":"proofread"}}