{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chronica Austriae 4.1353-1364","citation":"Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.1353-1364","ref":"4.1353","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1353","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1353","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1353.md","author":{"name":"Thomas Ebendorfer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer"},"work":{"title":"Chronica Austriae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"Anno vero Domini MCCCCXXXIº Sokol et alii cum duobus milibus ad agendum predas Austriam subintrarunt, quos bello petentes Austrigene omnes aut captivitati subdiderunt, e quorum numero sexingenti Wiennam ducti sunt et diversis viis absumpti aut in loco certaminis morti traditi remanserunt. Anno ergo Domini MCCCCXXXIº concilium Basileense suum sumpsit exordium. Ad quod misit dux Albertus prefatus reverendum patrem dominum Nicodemum episcopum Frisingensem et Iohannem Hyml sacre pagine professorem, cum quibus et scriptor huius operis nomine universitatis Wiennensis accingitur. In quo et fere triennio deguit et, que inibi cum Bohemis acta sunt, inferius pro perpetua rerum gestarum memoria censui connectenda. Quo et anno natus est sibi filius primogenitus, quem ducem Georgium ob beati Georgii honorem, quem in speciali devocione coluit, vocitavit; qui post baptisma non longe vita functus est. Deinde ex prefata conthorali Elisabeth filiam Annam genuit, que ducis Wilhelmi Saxonie hodie fruitur coniugio . Post hanc alteram genuit filiam Elisabeth nomine, que iam XV. agens annum persistit innupta. Et ne clarissimi huius principis gesta calamo describens virtutum eciam preconia aliis patefacere cupiens involvar adulacionis nota, quia ipsum michi ab ineunte etate semper graciosum habui, cetera linquens sapientibus ad ipsius pre omnibus scriptis predecessoribus improvisam hoc in mundo sublimacionem me succincta sentencia convertam. Anno igitur Domini MCCCCXXXVIIº imperatore Sigismundo rege Ungarie atque Bohemie etc. sublato de medio dux Albertus anno etc. XXXVIIIº die ipsa circumcisionis Dominice in regem Ungarie eligitur et in Alba Regali legittime coronatur. Ibidem quoque domina Elisabeth prefata similiter sua corona insignitur, post quam coronacionem fere octogintaquatuor militari baltheo accinguntur. Reversus Budam, dum de negociis regni tractaret cum baronibus, ipsis consciis factus est insultus Ungarorum contra Theutonicos in civitate et infractis eorum institis et domibus direpta sunt universa, plures letaliter sauciati.","prev":{"citation":"Chronica Austriae 4.1346-1352","label":"4.1346 to 4.1352","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1346","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1346"},"next":{"citation":"Chronica Austriae 4.1365-1373","label":"4.1365 to 4.1373","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1365","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1365"},"credit":{"text":"Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip","quality":"proofread"}}