{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chronica Austriae 4.1365-1373","citation":"Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.1365-1373","ref":"4.1365","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1365","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1365","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1365.md","author":{"name":"Thomas Ebendorfer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer"},"work":{"title":"Chronica Austriae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae","urn":null},"verse":false,"words":289,"text":"Inter que et regales expense sunt sublate et hoc 〈fuit〉 inicium signorum affectionis et obediencie Hunorum ad suum regem et dominum. Eodem eciam anno in dominica Reminiscere adunatis electoribus in Franckfordia prefatus Albertus rex concordi voto omnium eligitur in regem Romanorum. Missis quoque legatis cum decreto electionis multis adhibitis persuasionibus legatorum pape, concilii, dominorum Friderici senioris et nepotum Friderici et Alberti tunc presencium necnon universitatis , prelatorum, cleri et civitatis Wiennensis, dum invitum se plurimum ostenderet et se a lacrimis ultra cohibere non posset, ad partem secedens inductus annuit, licet firmo proposito previe id se minime facturum devoverit, humiliter suum recognoscens in hac parte imperfectum et se maiora suis meritis actu possidere fortassis sue obviancia saluti adiciens illus ewangelicum meis in auribus: Quid prodest homini, si universum mundum lucretur, anime vero sue detrimentum faciat? Eodem eciam currente anno die sanctorum Petri et Pauli apostolorum feliciter insignitur corona regni Bohemie in castro Pragensi, ubi similiter multos militari gladio accinxit. Post que cum exercitu grandi montem Thabor obsidione cingit et prestolans fere per duorum mensium spacium cum eisdem manus, uti se facturos devoverant Thaborite, conserere, dum ipsi sua in caverna aditu difficili et munita delitescerent et bambardis suis plurima dampna intulissent. Videns se non proficere decrevit obsidionem solvere et viis aliis eosdem Thaboritas , qui Casimirum infra annos pubertatis puerum regis Polonie filium suum regem vociferabant et Polonorum innitebantur presidio, modis quoque et viis humiliare. Hinc se ad Wratislaviam conferre disposuit ibique residuum estatis absumpsit. Dum igitur soluta obsidione quisque festinaret ad propria, Bohemi prope Satz opidum duci Saxonie Friderico remeanti struxerunt insidias. Qui similiter castro curruum munitus, quatenus Bohemos extra ordinem duceret, simulata fuga et utensilibus proiectis, quod voluit, obtinuit, unde Bohemi relinquentes suos currus ad ducis curruum municiones permissi sunt introire.","prev":{"citation":"Chronica Austriae 4.1353-1364","label":"4.1353 to 4.1364","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1353","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1353"},"next":{"citation":"Chronica Austriae 4.1374-1382","label":"4.1374 to 4.1382","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1374","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1374"},"credit":{"text":"Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip","quality":"proofread"}}