{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chronica Austriae 4.1374-1382","citation":"Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.1374-1382","ref":"4.1374","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1374","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1374","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1374.md","author":{"name":"Thomas Ebendorfer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer"},"work":{"title":"Chronica Austriae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae","urn":null},"verse":false,"words":287,"text":"Quibus mox clausis Bohemi omni nudati presidio cesi et capti sunt in decipula ad tria, ut fertur, milia et sic cum triumpho et captivis iocundus venit ad propria. Rex ergo Albertus autumno imminente statuit Austriam invisere et per Tulnam Cellas beatissime Marie virginis, prout devoverat, visitare. A quibus rediens per Bertolsdorff, in qua moram traxit paucis diebus, Wiennam se contulit, ubi dietim et regine et certorum magnatorum Ungarie epistolis accersitur, quatenus se ad regnum Ungarie sine mora dignetur conferre subiuncto terrore, si id facere cum effectu postergaret, et competitorem in regno et eo se nudatum cicius deprehenderet. Omnes tamen fideles id dissuadebant, quod saltem ultra Posonium vel saltem Budam ad distancius nequaquam descenderet; cum quibus et Ungari senciebant, qui sue curie adherebant, non obstante, quod Turci – licet ficte – cum exercitu preconisarentur stare ad predas in regno, et multorum sponsione, quod mox eo veniente infinitum suorum congregandum pro adiutorio assistentem videret exercitum. Quod tamen confictum esse – nescio, quo dolo – eventus rei demonstravit. Nam dum regine atque femineum, ne forte et ipsa regni fieret exors Ungarie, prevaluisset consilium et Budam venisset rex Albertus deductis a Wienna curribus falcatis bambardis grossis et multis instrumentis bellicis alias haud parvis expensis ordinatis, se ad Cigadinum 〈contulit〉 et tandem ad paludes, in quibus pauci suam prestolabantur presenciam, simplici animo nil mali suspicatus advenit. In quibus sub fuco quottidie congregandis Ungaris , uti 〈in〉 promissis acceperat, fere trium mensium stetit spacio. Ibi quoque cernens se circumventum invalescentibus morbis et pluribus inibi vita functis et ipse rex dissenteria fatigari cepit. Qua invalescente in dies se a loco fecit in lectica deduci et iter versus Wiennam festinari asserens, si dumtaxat eandem posset contueri, sibi sue tocius egritudinis molestias auferri et 〈se〉 ab eisdem quantocius adepta sanitate salvari.","prev":{"citation":"Chronica Austriae 4.1365-1373","label":"4.1365 to 4.1373","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1365","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1365"},"next":{"citation":"Chronica Austriae 4.1383-1388","label":"4.1383 to 4.1388","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1383","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1383"},"credit":{"text":"Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip","quality":"proofread"}}