{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chronica Austriae 4.1442-1452","citation":"Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.1442-1452","ref":"4.1442","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1442","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1442","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1442.md","author":{"name":"Thomas Ebendorfer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer"},"work":{"title":"Chronica Austriae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"Sicque multiplicata sunt mala in patria nondum visa, sic quoque latronum neque dignitati nec etati indulgencium adauctus est numerus, ut in diversis istis quatuor locis ad nongentos usque conscenderet nec a Wienna ad vineta civibus et aliis ad montana tutus fuit accessus. Mencior, si huius operis scriptor insidias talium expertus non extitit, quas tamen deo volente cautela multa evasit, neque fuit, qui clamores et gemitus miserorum corde perciperet et solamen adhiberet – hiis asserentibus regi Friderico, qui biennio Wiennam non viderat, sed in Civitate nova stabat, id ut regis Ladislai tutori negocium delegari , quia et ipse omnes proventus patrie sibi imbursat, hinc est, ut protegat, aliis e regione dicentibus ad barones, nobiles et communitates patrie, quorum ville vastantur, hoc pertinere negocium. Utrimque ergo dicentibus,Fiat! fiat!' sic usque triennii ad cursum ferme misera quassata est patria, ut fortuna revolucionibus crebris plurimorum miseria se ministram periturarum rerum fore patenter ostenderet. Facti quoque sunt modo premisso magis maioris inercia miseri quam magna fortune cura. Quid namque restabat habere duces et ob latronum insultum hostiatim mendicare stipem, numquam quoque reclinare secure proprium caput ad quietem? Quorsum hic stipes frutices suos et ramos extendat inantea eciam Austrie et que parturiat commoda? Ad quas denique per similes subtilitates et urbanitatum silogismos involuciones deveniat pro futuro? Quorsum insuper dissimulaciones huiusmodi suas extendant radices de proximo? Novit, qui nil ignorat. Dum igitur miserorum gemitus et clamores sic pulsarent ethera, congregatur patria licet plurimum pede〈ten〉tim, datur capitaneus illustris Ulricus comes Cilie, cui et de parte serenissimi regis septingenti equites ad stipendium sunt deputati. Cum quo compatriote forti manu sunt adunati et primum per tractatus castrum Weiden cum duabus bastitis in littoribus Danubii et Tye manibus suis traduntur et mox demoliuntur.","prev":{"citation":"Chronica Austriae 4.1436-1441","label":"4.1436 to 4.1441","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1436","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1436"},"next":{"citation":"Chronica Austriae 4.1453-1460","label":"4.1453 to 4.1460","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1453","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1453"},"credit":{"text":"Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip","quality":"proofread"}}