{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chronica Austriae 4.2.1452.125-137","citation":"Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.2.1452.125-137","ref":"4.2.1452.125","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.125","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.125","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.125.md","author":{"name":"Thomas Ebendorfer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer"},"work":{"title":"Chronica Austriae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"Protensio quoque caude partem mutaverat , ita ut parum intermeridiana et occidentalis esset. Fuit itaque tardi motus et in fine trium mensium disparuit. Cepit autem primum apparere non longe a Mercurio, qui tunc erat in XIº gradu Sagittarii septemtrionalis et retrogradus et tunc Mercurius cepit habere comparticipacionem in dominio anni. Unde patet hunc cometem fuisse de natura Saturnali et simul Mercuriali – Saturnali, eo quod tardioris motus fuerit et coloris lividi et plumbei et in opposicione Saturni genitus, Mercuriali vero, eo quod prope Mercurium, cuius natura cum influxu Saturni permixta erat, primum visus est cum cauda longissima . Effectus ergo, quos in hiis inferioribus producere habuit, sunt tales, qui ex influxibus Saturni et Mercurii permixtis provenire solent. Est autem secundum astronomos Saturnus nobis remotissimus et in eius effectibus frigidus et siccus, unde ex eius influxu calor solis remittitur. Ex coniunctione eius cum love clarior apparet, cum tamen naturaliter sit pallidus. Plurimum iudicatur nocivus, viventibus contrarius, nam ipso dominante fetus nascitur ut plurimum mortificatus aut debilis. Dicunt tamen, quod plus nocet, dum est retrogradus, quam directus. Moratur eciam in quolibet signo XXX mensibus, hoc est duobus annis cum medio. Ex quo concluditur, quod Saturnus suum motum proprium complet completo XXX annorum curriculo. Quid vero opposicio ipsius ad Mercurium presagiat, novit ille planetarum conditor nec reor quemquam posse scire mortalium ex certo. Attento, quod innumere stelle in firmamento sint, quarum influxus pro vel contra nemo usque novit mortalium; attento denique, quod astrologia ab auctore et patre mendacii sit inventa Lactancio IIº Institucionum divinarum , qui erroribus hominum delectatur, ut eos, ne celum aspiciant, abigat et in eternum errorem predo crudelis abducat , quatenus oberrantes deducat in perdicionis abyssum, quibus iter preparatum esse novit ad celum.","prev":{"citation":"Chronica Austriae 4.2.1452.117-124","label":"4.2.1452.117 to 4.2.1452.124","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.117","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.117"},"next":{"citation":"Chronica Austriae 4.2.1452.138-145","label":"4.2.1452.138 to 4.2.1452.145","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.138","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.138"},"credit":{"text":"Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip","quality":"proofread"}}