{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chronica Austriae 4.2.1452.155-163","citation":"Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.2.1452.155-163","ref":"4.2.1452.155","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.155","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.155","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.155.md","author":{"name":"Thomas Ebendorfer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer"},"work":{"title":"Chronica Austriae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae","urn":null},"verse":false,"words":294,"text":"Nullum quoque signum igwinarie pestis confitentur phisici eius mortem tam celerem presagisse, sed quid in eius latuit musculis, alciora rimantibus derelinquo. Hoc me pungit, hoc me angit, Sed cor meum semper plangit, Quod subito sic transiit, Quod nos senes hic reliquit Adolescens et transivit Mox ab isto seculo. Quotquot ipse vulneravit, Dolore multo sauciavit Positus in feretro! Super quibus quociens enitor, prout et in eius genitoris exequiis pauca exaravi, super eius tumulum flores spargere epithafii. Caligant pre fletu oculi et renovato dolore eius ad exilitatem meam gracia me totum constituit in funere. Quamvis autem racio gaudeat, quod iuvenis raptus sit, ne mentem eius fedaret malicia, sensualitas tamen invito repungnans elicit lacrimas et inter precepta virtutum eius ac spem eius resurrectionis novissime credulam mentem sui desiderii frangit affectus. Tumulatur denique in mausoleo regio in ecclesia Pragensi cum proavo suo Karolo imperatore et Wentzeslao rege Romanorum et Bohemie patruo planctu magno omnium fidelium precipue necessariorum mores eius castos agnoscencium . Quibus compaciens ymoverius suorum regnorum et dominiorum incolis ad celebrem eius memoriam pauca scriptor horum in suo epithavio censuit depingere, ut et stilus prodat affectum, et quia aliud offerre non potuit, saltem mens saucia per verba effusa in patulo suum hac via leniret dolorem, quatenus et non favore minore patrem optimum prosequi videretur quam filium in flore iuventutis immature surreptum. Nuncii vero pro conclusione et firmando matrimonio missi ad Franciam fuere numero XII, quorum ista sunt nomina: de regno Ungarie dominus Stephanus Collocensis archiepiscopus , Ladislaus de Palotz iudex curie regalis, Symon de Tervisio decretorum doctor et licenciatus in legibus cantor Strigoniensis , Georgius de Schönberg prepositus Posoniensis, item 〈de〉 Bohemia dominus Zdenko de Sternberg capitaneus Pragensis , dominus Hainricus de Lippa senescalcus Bohemie, dominus Hainricus de Michelsperg camerarius Bohemie, Burianus de Lipnitz alias Tarschko, de Austria dominus Udalricus III.","prev":{"citation":"Chronica Austriae 4.2.1452.146-154","label":"4.2.1452.146 to 4.2.1452.154","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.146","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.146"},"next":{"citation":"Chronica Austriae 4.2.1452.164-176","label":"4.2.1452.164 to 4.2.1452.176","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.164","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.164"},"credit":{"text":"Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip","quality":"proofread"}}