{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chronica Austriae 4.2.1452.274-281","citation":"Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.2.1452.274-281","ref":"4.2.1452.274","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.274","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.274","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.274.md","author":{"name":"Thomas Ebendorfer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer"},"work":{"title":"Chronica Austriae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae","urn":null},"verse":false,"words":328,"text":"Est autem eius titulus: 'Georgius dei gracia Bohemie rex, Moravie marchio, Lutzlburgensis et Slesie dux et Lusacie marchio.' Quibus peractis mox ad diem ipsam eiusdem Georgii seniorem filium fecit comitem Gloczensem et parvo interiecto intervallo abiens pater coronatus ipsum in ducem de Munsterberg creare non distulit et sic soluta est concio. Audivi vaga relacione ipsum Georgium dumtaxat iurasse obedienciam Romano imperio. Ab hac dieta dum magnificus Wilhelmus de Liechtenstain metsecundus advisatus clam niteretur abscedere, veniens per compendium, per quod cicius sua dominia posset attingere, circa villam Selebitz miserrime occisus est, nam presciso naso, oculis erutis, brachiis et pedibus in pluribus locis fere amputatis , dum occasione vadi cuiusdam per Suarçaviam facti perdito equo ad aquam salienti ipse prestolaretur famulum equum insequentem, ipse concidit in fata iuxta predicta. Quibus vero culpis aut insidiis sive mandatis id processerit, usque super certo audire non potui. Latrones tamen ipsum mox sepelierunt relicta resti de funibus facta suo in collo, cum qua exhumatus reductus ad Nicolspurg circa festa assumpcionis virginis gloriose cum suis commendatur sepulture luctu multorum , qui eius levitates in multis non ignorarunt et minus animositates et utilitates speraverunt. Hinc dominus imperator veniens per Znoymam visitavit Drosndorff, Weytra, Waidhoven, Zwetl, Egenburgam et monasteria adiacencia Tirnnstain, Stain et Krembs, Mellicum, Kotwicum , Herczogburgam, Neunburgam claustralem; a die nativitatis Marie sero venit Wiennam, ubi multi dietam per eum indictam Bartholomei in festo et precipue Bohemi cum Eyczinger fastiditi prestolabantur, cuius finem expectamus. Unum tamen omittere non debui, quod in hunc Georgium r(egem) serenissimus dominus imperator per suos Georgium Kunacher et Udalricum Grafnegker, Mathias vero per reverendum patrem Iohannem episcopum Baradiensem et Osvaldum de Rosgon super regno Ungarie compromiserunt. Qui mox suis litteris instituit trewgas utrimque servari debere a festo Bartholomei usque ad Iohannis Baptiste festum proxime venturum; substituit quoque dietam in festo conversionis sancti Pauli in civitate Olomucensi pro componendis amice et concludendis finaliter omnibus controversiis in materia preiacenti, ut tenor litterarum clarius indicat , quarum copias alias in Correctorio cesaris inserere decrevi ad futurorum memoriam.","prev":{"citation":"Chronica Austriae 4.2.1452.264-273","label":"4.2.1452.264 to 4.2.1452.273","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.264","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.264"},"next":{"citation":"Chronica Austriae 4.2.1452.282-289","label":"4.2.1452.282 to 4.2.1452.289","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.282","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.282"},"credit":{"text":"Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip","quality":"proofread"}}