{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chronica Austriae 4.2.1452.458-466","citation":"Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.2.1452.458-466","ref":"4.2.1452.458","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.458","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.458","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.458.md","author":{"name":"Thomas Ebendorfer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer"},"work":{"title":"Chronica Austriae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"Cum enim Anthonius maternam eius originem despiciens eum Afrum, genere et natura panificum diceret, id ridens pertulit et eundem sorore tradita sibi connubio eciam in affinitatis sue graciam velut immemor iniuriarum admisit et, cum gnanus ob corporis brevitatem conviciantis cuiusdam impetu diceretur, nil aliud fertur respondisse, nisi quod grandioribus subsoleis uti oporteret. Sicut enim non facile resolvebatur ad iram, ita, quem semel admiserat, arcius retinebat. Tyberius quoque cesar, cum in multis legatur 〈fuisse〉 culpabilis, adversus tamen convicia satis firmus et paciens extitit dicens, quod in civitate libera oporteret et mentes hominum et linguas similiter esse liberas. Sic enim et sapiens sibi conciliat mentes obtrectancium et ad obediendnm in omnibus preparat animos subditorum iuxta cuiusdam imperatoris solitum proverbium:,Nescit regnare, qui nescit dissimulare.' Et ne fortassis videar exempla virtutis a forensibus carpere, eciam a tuis progenitoribus, princeps excellentissime, libeat paciencie virtutis instrumenta colligere. Abavus, inquam, tue celsitudinis , dum Boemie magister curie existeret, ad regnum Romanorum accersiri meruit, qui, etsi crebro scomata sibi ab emulis audire inferri cogeretur –,Quid iste pirsatus, nasutus, Suevatus? Quo pactove regibus imperabit, qui pirsa indutus, magno aquilino naso insignitus, in alpalibus Suevie educatus? Aut quo pacto lacerum imperium 〈vel〉 regnum post tanta intervalla vacanciarum reformabit?' – sub censura silencii tamen hec et similia pacienter dissimulavit; quidve inposterum utiliter in imperio gessit, cronica presens sui evi ostendit. Sic et dominus Albertus attavus, qui, postquam a patre ducatum Austrie suscepit, in eodem a suis emulis pacienter tulerit et tandem fructum perceperit, superius lacius depinxi. Sic et proavus contractus dominus Albertus que a suis concanonicis Pataviensibus pertulerit – et eo spreto ducis filium de Monte sibi preelegerunt – et postea in suo regimine adversa sustinuerit, nemo, qui annales perlustrans cronicas diligenter perspexerit, dubitare permittitur.","prev":{"citation":"Chronica Austriae 4.2.1452.451-457","label":"4.2.1452.451 to 4.2.1452.457","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.451","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.451"},"next":{"citation":"Chronica Austriae 4.2.1452.467-478","label":"4.2.1452.467 to 4.2.1452.478","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.467","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.467"},"credit":{"text":"Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip","quality":"proofread"}}