{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chronica Austriae 4.2.1452.521-529","citation":"Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.2.1452.521-529","ref":"4.2.1452.521","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.521","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.521","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.521.md","author":{"name":"Thomas Ebendorfer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer"},"work":{"title":"Chronica Austriae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae","urn":null},"verse":false,"words":286,"text":"Pariformiter si et sua celsitudo quicquid habet impetere, sustineat id ipsum contra passum. Item, de nova imposicione talliarum respondit, quod constat , ex qua necessitate quorumve consilio id factum est pro meliori, ne quis specialiter in patria gravaretur, et, quia compatriote ex hac et aliis causis convocandi sunt quantocius in brevi pregnantibus, proposuit, quod pro hac imposicione pro communi utilitate patrie tractandum est. Et quia Fronawer via facti contra iusticiam inobediens gravat rem publicam, petit eorum assistenciam, quatenus reducatur ad obedienciam debitam , pro quibus suam graciam et favorem omnibus se velle ut patrie graciosus princeps obtulit exhibere. Acta in die Sixti anno LX. Deinde, quatenus Udalricus Eytzinger sibi libere redderet Tyernnstain, super qua nichil iuris preterquam custodiam castri habere dinoscitur, et Gars, cuius castrum ad ipsum favente via redempcionis a Iohanne Neidegkher devolutum est, libere resignaret, obtulit sibi hereditarie Valkhenstain preter ius patronatus ecclesie, ungeltum ibidem et in Schrätental cum adiacente villa, item quatuor milia florenorum et quatuor milia talentorum cum una littera debitorum sonante M et D florenorum et eciam alia tria milia pro expensis in causis regine Elisabeth. Hedersdorff vero, Wuldersdorff, Hebersdorff sibi per imperatorem oppignorata per XIIII se obtulit redimere velle precio iusto. Sin autem hac via uniri non possent , obtulit viam iuris coram consiliariis regis Bohemie et consulibus ac eciam provincialibus patrie sine pluri. Item, obtulit Stephano Eytzinger petenti refusionem damnorum perpessorum in Prugkh et IIII annorum stipendia item C talenta in muta Ybs ad vitam, item tres equos, quos in servicio perdidit; paratum tamen se obtulit ad concordandum amice super eisdem. Item, obtulit Sigismundo Eytzinger super ascripcione regis Ladislai ad vitam officii magistri forestatus in Alanth, qui in XIIIº anno nativitatis sue id facere tentavit, quod non potuit tamen minoritate annorum obstante.","prev":{"citation":"Chronica Austriae 4.2.1452.512-520","label":"4.2.1452.512 to 4.2.1452.520","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.512","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.512"},"next":{"citation":"Chronica Austriae 4.2.1452.530-542","label":"4.2.1452.530 to 4.2.1452.542","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.530","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.530"},"credit":{"text":"Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip","quality":"proofread"}}