{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chronica Austriae 4.2.1452.562-569","citation":"Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.2.1452.562-569","ref":"4.2.1452.562","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.562","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.562","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.562.md","author":{"name":"Thomas Ebendorfer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer"},"work":{"title":"Chronica Austriae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"Nonnulla, que vidi et ab eius 〈ore〉 didici, silencio supprimo, ne videar contumeliam irrogare defuncto. Unum tamen sanguine buliente ad aliorum memoriam futurorum subticere non potui, quod hic, sicut premittitur, impigwatus et dilatatus contra ius et phas presumpsit civium relictas et filias suis satellitibus et artesanis nuptui tradere et renitentes, quibus potuit et non debuit, uti liberos a sua servitute variis minis et gravaminibus compellere, prout et quandam michi sanguine iunctam in Hedersdorff suo......... nil apportanti pro matrimonii oneribus supportandis hac via coniunxit et post eiusdem filiam rebus patrimonialibus provisam decenter et specie venustam suo cuidam sartori maritari voluit, quod et mea industria prepedivit pretendens officialibus huiusmodi dominii , quod directo iure ad fiscum principis pertinet huiusmodi ex debito competere. Latent me iudice adhuc plura sub modio, que vix latebunt diucius, testante Domino nichil opertum, quod non revelabitur. Tulnensem conventum et in eo gesta volui describere, sed paucis convenientibus vix potest de magnis, que urgent, disponi negociis sicut Iheronimo teste negocia magna parva non capiunt ingenia. Missi sunt ad eundem consiliarii dominus Udalricus Gurtzensis, Rudigerus de Starhenberg, Georgius de Volkhenstorff precipui cum aliis, qui duo in effectu apud eos, qui convenerant , proponebant. Primum petebant consilium et auxilium contra factiones Fronawer, qui destruxit et destruit patriam , secundum, quatenus informare dignarentur quosdam de patria, qui se tuicioni regis Bohemie summiserunt, prout usque invisum est, contra principem patrie sine urgenti causa et demerito, ut a talibus desistant 〈et〉 obediant. Quo facto eciam imperialis magnificencia eos graciose respicere proponit. Ad que captata parva deliberacione responderunt compatriote inibi comparentes se nimis paucos fore ad prestandum consilium in hiis arduis propositis et, si forsitan quicquam consulerent , absentibus fore minus gratum neque sua parte pro talium execucione interponere tamquam ad ea, que ipsis insciis fuere fabricata.","prev":{"citation":"Chronica Austriae 4.2.1452.555-561","label":"4.2.1452.555 to 4.2.1452.561","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.555","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.555"},"next":{"citation":"Chronica Austriae 4.2.1452.570-577","label":"4.2.1452.570 to 4.2.1452.577","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.570","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.570"},"credit":{"text":"Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip","quality":"proofread"}}