{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chronica Austriae 4.2.1452.646-650","citation":"Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.2.1452.646-650","ref":"4.2.1452.646","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.646","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.646","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.646.md","author":{"name":"Thomas Ebendorfer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer"},"work":{"title":"Chronica Austriae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae","urn":null},"verse":false,"words":293,"text":"Sexagesimi igitur primi anni eventus, de quibus horoscopi hawt pauca disseruere infausta, que ex divina dependent voluntate et providencia, qua et de re tanto magis frivole sunt asserta quanto in suis sunt fundamentis incerta et in baculo arundineo innitencia, descripturus – presagiunt enim imperatori plurima versus autumnum incommoda affutura, regi Bohemie fausta cum lue et pestilencia – sed hiis tamquam inventum sine fundamento deductis in medium relictis, que in propatulo hiis retroactis diebus visui patuerunt, presentibus annotanda ratus sum posteris profutura pro exemplo et imprimis de qualitate temporum pauca referenda censui, que, dum intemporaliter se gesserunt, non ab re et hominum corpora sic alterare potuerunt et animorum multipharias passiones excitarent , unde simultates et odia, lites et discordia, orbitates et spolia, oppressiones et violencia processere utque in superioribus liquet. Nam hiemps plurimum autumpni naturam tenuit, ver autem plurimum ventosus, totus pluviosus et frigidus yemis qualitatibus habundavit, adeo ut in festo Ascensionis vix vinearum gemme fructus ostenderent. Circa quod festum Iohannes Götzesdorff alias ob insueta, que admisit, spolia tam in Austria quam in Ungaria a castro Rotenstain eiectus assumpsit non minus 〈quam〉 mille inopes profugos Bohemos et Ungaros, cum quibus ingencia dampna in favorem, ut ferebatur , Fronawer patrie ultra Danubium intulit, dirutum quondam castrum Kunring inter Egnburg et Chrembs situatum incastellavit. E regione vero Iohannes Isgra circa hec tempora missus a Gretz a domino imperatore cum CCC, quibus alii fere M de Fratribus olim Ungariam depopulantibus iuncti, Eysdorff obsidione cinxerunt, qui et omnia ab erucis Fronawer relicta ut locuste comperta ab eis absumpserunt per girum. Quam et bastitam previe Wiennenses ferme cum DC diruere cupientes, quia se in Kunigsteten quieti contulerunt, Fronawer vigilans in nocte et post de die eandem victualibus et hominibus fortificavit, ut eorum numerum et robur excederet, propter quod coacti sunt Tulnam cicius subintrare.","prev":{"citation":"Chronica Austriae 4.2.1452.639-645","label":"4.2.1452.639 to 4.2.1452.645","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.639","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.639"},"next":{"citation":"Chronica Austriae 4.2.1452.651-659","label":"4.2.1452.651 to 4.2.1452.659","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.651","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.651"},"credit":{"text":"Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip","quality":"proofread"}}