{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chronica Austriae 4.2.1452.704-711","citation":"Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.2.1452.704-711","ref":"4.2.1452.704","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.704","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.704","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.704.md","author":{"name":"Thomas Ebendorfer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer"},"work":{"title":"Chronica Austriae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae","urn":null},"verse":false,"words":287,"text":"Sed comprimo me pergens ad illius decreti vanitatem, in quo vetantur oppressi vel opprimendi ad concilium provocare, quod non est 〈et quod〉, ut ait, supra papam esse nequid.' Item supra ostensum est cetum apostolicum fuisse supra Petrum et nunc affirmo, 〈quod〉, sicut ad sedem vacantem appellari potest sic ad concilium nondum congregatum rite appellari potest, quia potestas ecclesie immortalis est quemadmodum ipsa ecclesia, que, etsi nunc dispersa est, aliquando tamen habet congregari, et nunc maxime opus esse nemo dubitabit, qui calamitates ecclesie intelligit et cognoscit; cuius si se papa partem esse fateatur, se utique maiorem illa fateri necesse est, siquidem orbis mayor est Urbe. Papa autem hec vetando quid aliud agit quam quod causatur adversus nos, quod eius imperium turbulentissimum non sustinemus, quod et facultates nostras tam nostro 〈quam〉 et mayorum nostrorum sudore et sanguine partas in suas delicias effundere negamus, velut ille, qui ex vulneribus a se iniectis recreatum accusavit, quod telum parcens corpore recepisset. Hoc dominium in servos extat imperium, quod in nos exercere cupit, hoc est servile servicium, quod a nobis exigit, non filialis reverencia, quibus certe nec peculium relinquere curat. Nemo sane mentis hoc non percipit, nullus emuncte naris 〈homo〉 non olefacit, quorsum tendat hec tam gravis exactio. Quod me vere loquentem facit vir omni pica dicacior, quid dixerim nisi Horacii verbis respondisse velim dicentis: ..... ignoras te an 〈ut〉 ignotum dare nobis Verba putas? Cum tua pervideas oculis mala lippus inunctis, Cur in aliorum viciis tam cernis acutum Quam aut aquila aut serpens Trepidaurus? Hinc tibi contra Evenit, inquirant vicia ut tua rursus et illi. Fateor quippe me ventositati verborum pro tempore operam dedisse, at non ita, ut civilis et canonice tradicionis precepta contempserim, que idem ne umquam quidem olefecit, nuda verbositate contentus.","prev":{"citation":"Chronica Austriae 4.2.1452.698-703","label":"4.2.1452.698 to 4.2.1452.703","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.698","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.698"},"next":{"citation":"Chronica Austriae 4.2.1452.712-725","label":"4.2.1452.712 to 4.2.1452.725","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.712","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.712"},"credit":{"text":"Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip","quality":"proofread"}}