{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chronica Austriae 4.2.1452.826-833","citation":"Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.2.1452.826-833","ref":"4.2.1452.826","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.826","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.826","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.826.md","author":{"name":"Thomas Ebendorfer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer"},"work":{"title":"Chronica Austriae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae","urn":null},"verse":false,"words":300,"text":"Intervallo tamen medio et domini imperatoris et Iskra stipendiarii parte ex altera et apud Sanctum Yppolitum per girum in pluribus miliariis vastarunt omnia et instar locustarum cuncta ad esum et victum pertinencia absumpserunt et plures villas desertas reliquerunt, in quibus deficientibus hominibus et iumentis nec arari potuit nec vindemiari. Ecce pax, quam alias publicatam audivimus, ymoverius turbacio priore amarior! Ecce tocius patrie in omnibus angulis lacrimosa vastitas prorsus predis exposita, latronibus undique referta, peste et fame usque ad os repleta ab amicis et hostibus, undique lacera, egens pane in magna victualium habundancia! Et quid plura, dum uterini sui domini altrinsecus confligunt, nobilem suam patriam ad nichilum redigunt, extraneos adire compellunt et possidere et incolas cives abire et natale solum relinquere compellunt et, quod flebilius, suos et aliorum merito servitores sibi dominari constituunt! Adveniente igitur die statuta ipsa beati Dyonisii anno etc. 〈LXIº〉 personaliter comparuit dominus Albertus dux in Mellico, assunt et prelati inibi vocati, de statu vero nobilium pauci in personis, multi vero per nuncios se presentarunt. Quod indigne ferens princeps, ut ferebatur, furibundus ad propria remeavit sicque abs fructu prefata dieta in fumum resoluta disparuit. Quo et intervallo dominus imperator suis scriptis quatuor status patrie ad se venire accersivit Wiennam ad tunc instans festum sancti Luce ewangeliste, quod, quia iam astat pre foribus, prestolamur anxii, quid nobis fausti pariat. Sed dum ipse suam subtraxisset personalem presenciam, multis insugillatus stimulis suorum necessariorum dietam in Marichburga Styrie indixit, qua conclusa mox post Andree se venturum Wiennam devovit, quibus omnibus dilacionibus mala in peyus et peyora in pessimum statum sunt deducta, nam proceres patrie in varias affectiones claudicantes et in suis conventibus male concordantes et suos ab una et alios imperatori faventes parte ex altera prede modis variis exposuere, adeo ut nullus angulus patrie predis se gratularetur exortem, prout sequencia clarius ostendunt.","prev":{"citation":"Chronica Austriae 4.2.1452.817-825","label":"4.2.1452.817 to 4.2.1452.825","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.817","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.817"},"next":{"citation":"Chronica Austriae 4.2.1452.834-838","label":"4.2.1452.834 to 4.2.1452.838","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.834","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.834"},"credit":{"text":"Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip","quality":"proofread"}}