{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chronica Austriae 4.2.1452.875-879","citation":"Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.2.1452.875-879","ref":"4.2.1452.875","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.875","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.875","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.875.md","author":{"name":"Thomas Ebendorfer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer"},"work":{"title":"Chronica Austriae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae","urn":null},"verse":false,"words":319,"text":"Quare et proceres, qui usque suas visi sunt fovere partes, sibi dabant intelligere, quomodo ad sua promissa de procuranda pace patrie et conservandis laudabilibus consuetudinibus et amputandis novitatibus alias inductis in preiudicium et iacturam rei publice sibi adherere et possetenus cooperari se obtulissent, nunc vero, quia pacem refugeret et hiis diebus omnium circumstancium regionum predones perditissimorum morum accersisset et quasi in unam sentenciam taliter facionorosos vita indignos comportasset, qui neque statui neque gradui neque sexui aut etati parcerent ymo indifferenter eciam in suos suo more predas agerent, ideo iuxta alia inter se concordata cogerentur sibi providere de remediis sibi et patrie oportunis. Hinc, ut presumitur, temperare nisus est priorem sentenciam . Misit quoque dominum Symonem prepositum Neunburgensem , dominum Sigismundum de Topl adolescentem, Christopherum Pötinger et Iacobum Haller civem Neunburgensem ad Wiennenses vice et nomine prelatorum, baronum, militum, procerum et civitatum, qui actu ad Sanctum Yppolitum secum fuere, quatenus ad feriam sextam proximam post Iohannis Baptiste ad dietam in Tulna institutam suos de consilio iuratos et communitate velint transmittere pro communi utilitate patrie et pace et quiete hominum procuranda. Ad hoc eciam suis scriptis requisivit universitatem, quatenus id suis persuasionibus apud Wiennenses efficeret, quod graciosius vellet recognoscere. Wiennenses autem in unum congregati suis in effectu dedere responsis se prius per barones et proceres patrie interpellatos, quatenus conclusa in Stetldorff una cum eisdem dignarentur amplexari se eisdem in conventu de proximo instituendo iungere et ad imperatorem una cum suis mittere, ad que se promptos obtulerunt et paratos, et quia ista, sicut premissum est, in Stetldorff conclusa dominus laudavit imperator se offerens suam quantocius in propinquo presenciam exhibere, qua de re aliam dietam assumere visum fuit non per omnia facile nec ad aliam se venturos offerre, sed et ipsi de ipsis nunciis et aliis, qui eos mittere decreverunt , in hac instituenda dieta, uti speraret, accersiti pro bono patrie non deficerent, quando et suam presenciam exhiberent in loco diete instituende ad finem ut supra.","prev":{"citation":"Chronica Austriae 4.2.1452.867-874","label":"4.2.1452.867 to 4.2.1452.874","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.867","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.867"},"next":{"citation":"Chronica Austriae 4.2.1452.880-887","label":"4.2.1452.880 to 4.2.1452.887","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.880","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.2.1452.880"},"credit":{"text":"Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip","quality":"proofread"}}