{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chronica Austriae 4.246-255","citation":"Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.246-255","ref":"4.246","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.246","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.246","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.246.md","author":{"name":"Thomas Ebendorfer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer"},"work":{"title":"Chronica Austriae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"Quibus plures responderunt laudantes, alii vero replicabant sibi non fauste, ut conceperant prius, 〈sub〉 rege Bohemie Otthakaro successisse, ut se inantea ad regem Bohemie possent reclinare. Obtinuit tamen vox maioris partis, ut Hainricus de Liechtenstain et 〈Otto〉 Hackenberger ad regem mitterentur Bohemie ad sciscitandum, si ferre vellet eis presidium in eventum , quo per ducem Austrie ipsis preparetur incommodum. Qui et eisdem magnalia promisit, que et una cum oblacionibus Adolphi regis in extensa plurimum littera fuere exarata. Miserunt denique a Stockeraw nuncios ad Albertum antiquum Chunringer, Albertum de Puechaim, Hadmarum de Sumereckh et dominum Conradum de Summeraw ad inquirendum, si ipsos vellet in suis antiquis iuribus conservare, alioquin cogerentur cogitare, quomodo possint in sua iusticia perseverare. Quam proposicionem prudenter advertit inquiens: 'Dicatis, que vobis facere debeo et a quibus supportare, et, si racionabilia sunt, faciam omnia propter vos, non ob minas, quas pretenditis . Sin autem minis urgetis, ego ad primos meos consiliarios deducam proponenda et ex hiis meam apperiam vobis voluntatem.' Quibus abeuntibus dux ad de Puechaim, cum quo crebro solacia ioci exercebat: 'Quis umquam, obsecro, in hac dieta pocius opus peregit?' At ille: 'Fudimus campanam, sed defecit tytinabulum.' At ille: 'Queso, ut ego sim tytinabulum .' Cui ille: 'Domine, sic oporteret fieri, si causa manibus meis foret commendata.' De quibus alii plurimum male contenti abierunt. Indicunt ergo aliam dietam in Trebmsee ad audiendum nunciorum gesta. In qua magna ista regis Bohemie littera fuit in medium deducta et simul ducis Alberti responsio, super quibus multum differenter fuit deliberatum. Sed post multa fuerunt baronum postulaciones ad ducem in scriptis redacte. Inter quas erat articulus, quod ab Austria nullam pecuniam ad Sueviam transmitteret quodque omnes Suevos a sua curia removeret.","prev":{"citation":"Chronica Austriae 4.233-245","label":"4.233 to 4.245","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.233","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.233"},"next":{"citation":"Chronica Austriae 4.256-266","label":"4.256 to 4.266","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.256","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.256"},"credit":{"text":"Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip","quality":"proofread"}}