{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chronica Austriae 4.40-53","citation":"Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.40-53","ref":"4.40","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.40","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.40.md","author":{"name":"Thomas Ebendorfer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer"},"work":{"title":"Chronica Austriae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae","urn":null},"verse":false,"words":305,"text":"Acta sunt hec ac prelium commissum anno Domini MCCLXXVIIº. Postea per filium exhumatur et in castro Pragensi in ecclesia sepelitur; cuius epithavium:,Anno Domini MCCLXXVIIº rex Primissl dictus Otthakarus moritur, quia ab Australibus interficitur', prout hoc sibi somnium, quod Rudolfus primo viderat, presagium futurorum presagiebat . Videbat siquidem aquilam cum leone ex equo durissime congredi et nunc hunc, nunc illum superiorem fieri; tandem aquila feroci animo visa est leonem aggredi et ipsum suis unguibus discerpendo in carnibus eius penitus lacerari. Quod somnium cum cuidam incluse coniectrici apperuisset, ex proprietatibus aquile regni Roman orum et leonis, cuius insigniis Bohemus gloriatur, sic exposuit, ut rei probavit eventus. Ecce tremendum dei iudicium! Rex prepotens, qui aliis magnifica prebebat donaria, iam denudatus caret lintheo, quo tegat propria verenda. Qui multis imperitabat, iam ludibrium hominum factus est; qui se conspiciat, non habet amicum. Heri purpuratus, hodie vix abiecta tela contegitur; Romanorum regina tamen ipsum purpura indutum fecit ipsum in Minorum capitulo Laa sepeliri. Ecce: Omnis habet subitum terrena potencia finem Atque fuga celeri deserit ipsa suos. Ergo time, quisquis celsos conscendis honores, Teque ruinoso stare memento loco. Rex denique Rudolfus hac potitus victoria intelligens sibi vias apertas ad recuperandum damna illata sibi et ad quadraginta milia marcarum estimata collecta gente hostiliter primo Moraviam aggreditur et vastatis Eybetschytz et cunctis per girum ad locum, qui Avenarum, vulgariter Habern, 〈dicitur〉, divertit, ubi pausans XII diebus graviter afflixit provinciam. Recepit quoque ibidem nuncium, qui Ottonem margravium Brandeburgensem sibi venire obviam denunciabat proponens Otthakarum patruelem suum, pro eo quia sororis filius erat, vindicaturum. Qui mox vocatis Australibus et Stiriensibus se ad secundam expedicionem improvise cicius preparans potenti manu profectus est. Venit dominus Fridericus Salisburgensis , Chiemensis, Iohannes Gurtzensis, Bernhardus Secoviensis et Herwardus Laventinuss propriis in personis iuxta Schazzlab ad regem, ubi castra metati sunt; margravius vero Brandeburgensis in unius miliaris distancia apud Coloniam fixit sua tentoria.","prev":{"citation":"Chronica Austriae 4.27-39","label":"4.27 to 4.39","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.27"},"next":{"citation":"Chronica Austriae 4.54-61","label":"4.54 to 4.61","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.54"},"credit":{"text":"Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip","quality":"proofread"}}