{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chronica Austriae 4.626-632","citation":"Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.626-632","ref":"4.626","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.626","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.626","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.626.md","author":{"name":"Thomas Ebendorfer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer"},"work":{"title":"Chronica Austriae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"Genuit quoque ex eadem duas filias Annam videlicet, que regi Polonie fuit connubio tradita, quo vita functo nupsit comiti de Gortz, quo et ab hac luce subtracto Wienne ad Sanctam Claram professa sacrum velamen accepit et abbatissa defuncta eidem monasterio a sororibus in abbatissam eligitur, alia vero ipsius filia Elisabeth nomine desponsatur Iohanni regi Bohemie, sed ante consummatum matrimonium viam ingreditur carnis universe. Hic Fridericus 〈post〉 lugubrem regis sui genitoris casum, ut a novo rege feoda susciperet Hainrico MCCCVIIIIº coronato Aquisgrani, ad partes Reni ulturus eciam patrem ascendit, in quo et gravem ulcionem a fratre suo Leopoldo in suspectos necis paterne sua mansuetudine sibi innata plurimum temperavit. Unde regem Hainricum audiens ad Salisburgam declinasse primum ipsum visitavit cum M et D equitibus. Qui sibi et fratribus suis tam Austriam quam Styriam quam eciam ea, que ad patruum eorum Iohannem occisorem regis Alberti spectabant, in feodum contulit et prefatum Iohannem tamquam reum lese maiestatis proscripsit et ipsum omni honore et rebus per sentenciam diffinitivam privavit. Postea vero dux 〈in〉 Sueviam venit et per estatem ibi moram trahens multas municiones eorum, qui neci patris interfuerunt aut conscii eiusdem extiterunt, infregit et solo coequavit, plures occidit et alios in exilium coegit et profligavit . Et quia tam Adolphus rex quam Albertus privatis claudebantur sepulturis, filiis eorum et cognatis procurantibus et relictis presente Romanorum rege in Spira honorifice cum aliis Romanorum regibus sunt sepulti 〈anno〉 MCCCX. Et quia in absencia magistri virtus probatur discipuli, ideo plures ministeriales Austrie animo ut luna mutabiles et in suis conceptibus instabiles predicto Friderico inobedientes se ostenderunt, inter quos de Potendorff et de Eytzing, nam eius possessiones invaserunt et rapinis gravaverunt, tributis et adinvencionibus perversis Austriam turbaverunt.","prev":{"citation":"Chronica Austriae 4.619-625","label":"4.619 to 4.625","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.619","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.619"},"next":{"citation":"Chronica Austriae 4.633-638","label":"4.633 to 4.638","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.633","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.633"},"credit":{"text":"Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip","quality":"proofread"}}