{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chronica Austriae 4.796-805","citation":"Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.796-805","ref":"4.796","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.796","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.796","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.796.md","author":{"name":"Thomas Ebendorfer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer"},"work":{"title":"Chronica Austriae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae","urn":null},"verse":false,"words":296,"text":"Ob quos insultus previe Ungari hostiliter Austriam subintrarunt; quibus fortiter Australes occurerunt ad conflictum, in quo generosus Otto comes de Hardeckh cecidit et frater eius de Plawen, dominus Kraffto de Sleuntz et Cadoldus Wayzs. Circa annum vero Domini MCCLXIIII. Udalricus Salisburgensis a captivitate eripitur et inducias annatarum ab Urbano IIIIº expetit et contra Hainricum ducem Bavarie sue ecclesie turbatorem Ottakarum defensorem peciit et impetravit. Hic Udalricus per suas preces instat , ut 〈capitulum〉 fratrem suum Philippum 〈ad〉 Aquilegiensem ecclesiam mortuo patriarcha Gregorio promoveret , sed parvum fructum attulit hec spes preconcepta. Qui et in Foro Iulii letali tactus egritudine rebus excessit humanis et in civitate, que Austria dicitur, tumulatur, alias Sibidat, licet monasterium Chartusiense in Valle iocosa fundasset, que Seytz dicitur. Cuius relictam Agnetem duxit comes de Hewnburg; ex quibus comites de Phannberg Ulricus et Fridericus Seneker iam Cilie comites duxerunt originem. Ottakarus igitur ob pacta, que cum duce Udalrico iniit, missis suis Karinthiam et Carniolam sibi vendicare voluit, sed quia compatriote pro Philippo, qui nondum consecratus extiterat, constanter declinaverant, nuncios eius sine honore abire compulerunt. Ob quod Ottakarus Laybacum forti manu cingit obsidione, quam et cum fautoribus Philippi sic aggravat, ut et ipsam cum ducatu et Carniola sibi subiceret. Quod cernens Philippus petitiset obtentisa Rudolfe vite necessariis in Chremsa, postquam Ottakarus iura sua ad prefatas terras coactus est resignare, et inibi sine assecucione sui patrimonii dies vite sue occiso Ottakharo in penuria concludit et apud Predicatores potitur humili sepultura principi tamen debita. Vacante igitur, ut premittitur, Karinthia imperio et rege Rudolpho ad regnum Romanorum electo et coronato in curia Augustensi Meinhardum comitem Goricie et Tyrolis investivit ducem Karinthie, quia, dum in curia Friderici II. militaret, semper ipsum sibi favorabilem habuit et quia socer erat Alberti filii sui, quem ibidem ducem Austrie, Styrie et dominum Portus Naonis creavit.","prev":{"citation":"Chronica Austriae 4.785-795","label":"4.785 to 4.795","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.785","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.785"},"next":{"citation":"Chronica Austriae 4.806-811","label":"4.806 to 4.811","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.806","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.806"},"credit":{"text":"Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip","quality":"proofread"}}