{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chronica Austriae 4.8-15","citation":"Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.8-15","ref":"4.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.8.md","author":{"name":"Thomas Ebendorfer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer"},"work":{"title":"Chronica Austriae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"Quibus premissis rex Rudolfus castra movit ab ea parte Marchie circa Marchegkh obviam regi Ottakharo et in Baydenpach in unius miliaris distancia ab exercitu Otthakari resedit. Videbatur in medio duorum exercituum arundinetum grande, unde et paludes sunt suspicati utrimque. Per quod arundinetum Ungari siccis pedibus precedentes exercitum Ottakhari conspicere volentes speculatores Boemorum in quodam promonticulo considerantes ipsos aggressi sunt et occisis multis Polonis et Saxonibus hunc promonticulum susceperunt et ducentos secum captivos abduxerunt cum centum capitibus una cum galeis abscisis ex parte hostium. Hinc rex Rudolfus iuxta morem suum, quia prelia dumtaxat feriis sextis inire solebat, ordinatis V. feria aciebus iuxta prudentum consilia divisit quoque exercitum in quatuor partes iuxta comitis Hugonis de Taufers consilia, quarum unam magistro Mathie de Tersch, alteram sub manu comitis Stephani de Schiltperg (nam quidam Ungari per pecuniam ab Otthakaro corrupti clam abierunt, alii vero eciam recepta pecunia perstiterunt), Styrienses vero et Carinthianos et aliquos Swevos secum permanere disposuit una cum Carniolensibus et eis, quos sibi Salisburgensis transmiserat. Quartam turmam ex Austrialibus ordinavit. E regione vero Otthakarus suum in sex turmas divisit exercitum, quarum primam ex Bohemis constituit, qui tamen non per omnia sibi affecti erant, pro eo quia ipsos plurimum graviter conturbavit; in secunda Moravos ordinavit, in tercia Missnenses et Thuringos, de Polonis vero ob pluralitatem duas turmas constituit. Ipse vero in sexta turma cum Saxonibus et Bavaris se constituit et ordinato magistro rottarum et municione vexilli congressus ac constitutis de novo militibus Hainrico Basiliensi episcopo, quatenus exercitum animaret, delegatum est, quod et ex animo magno perfecit. Crida fuit omnium, eciam Cumanorum,,Christus, Christus' – quod ante blasphema verant, modo in alta sustollitur – Theutonicorum vero,Regnum Romanorum hic omni die', Bohemorum vero,Budewez, Bracha', aliorum vero,Praga',,Praga'.","prev":{"citation":"Chronica Austriae 4.1-7","label":"4.1 to 4.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1"},"next":{"citation":"Chronica Austriae 4.16-26","label":"4.16 to 4.26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.16"},"credit":{"text":"Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip","quality":"proofread"}}