{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chronica Austriae 4.823-831","citation":"Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.823-831","ref":"4.823","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.823","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.823","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.823.md","author":{"name":"Thomas Ebendorfer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer"},"work":{"title":"Chronica Austriae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae","urn":null},"verse":false,"words":334,"text":"Cuius dum quidam satrape necessarii causam expeterent, ait:,Sic enim congruit, nam agricolas et humiles servos Christi et fidei sacramentis in hac provincia fideliter iniciatos comperi et mundos; ideo et de mundis reficiendos agnovi. Nobiles vero ut immundos canes in sua eciam perfidia obstinatos usque sustinui.' Quod dumparadigma nobilium insonuisset auribus,ipsi certatim ad Christi fidem et sacrum baptisma festinarunt, in qua et usque firmiter, nisi maiorum prava exempla obsisterent , perseverant. Ob quam causam et ducis Karinthie investitura Karoli Magni assensu in agricolas et non in nobiles translata creditur. Meinhardus igitur dux Karinthie anno Domini MCCLXXXXVo moritur et in Stams Cisterciensis ordinis monasterio, quod ipse fundaverat, sepelitur. Cuius epithavium : Hew Meinhardt, actor pacis litisque subactor, Cenobii factor huius pius et benefactor, Qui similem nescit, dux et comes hic requiescit, 〈Crimina compescit, sic regna superna capescit〉. Bis quingentenos annos deciesque vicenos Et nonagenos iungas medios quosque denos Post ortum Christi, tunc lux hec tollitur isti, 〈Quem fratres isti deplorant pectore tristi〉. Huius dum solus filius unus Hainricus dux Karinthie superstes remansisset habens thori consortem Wentzeslai regis Bohemie filiam, racione cuius et mortuo Rudolfo rege Bohemie vocatur ad regnum, in quo et remisse sedit et admissis contra sacra loca nephariis et suis in ponte Pragensi hostiliter invasis, sed triumphantibus et de Wartenberg subito equo insidente ac exspirante in parte adversa tandem impociatus oculum perdidit. Qui et per Udalricum de Walsee et Karinthiam et Carniolam, pro eo quia de Bohemia se impedierat, pene perdidit. Et quia apud Hainricum VI. regem Romanorum per nobiles Bohemie de Lyppa, de Wartenberg, de Lewchtenburg cum quibusdam abbatibus ut negligens et inutilis delatus est et missis proceribus comitibus de Schälkling, de Henneberg et de Hohenloch in via per de Aufenstain interceptis, sed infra triduum ereptis, reversi Elisabeth alteram filiam Bohemie regis Iohanni Wentzeslai regis filio desponsarunt etipsamadductam ad Spiram suo coniugio sociarunt, qui et Bohemiam veniens a Moguntino regia corona insignituret Hainricum ducemadmontana redire fecit, ubi fretus Karinthie Tyrolensis et Carniole sibi impignorate dominiis titulum Bohemie usque ad obitus sui diem retinuit .","prev":{"citation":"Chronica Austriae 4.816-822","label":"4.816 to 4.822","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.816","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.816"},"next":{"citation":"Chronica Austriae 4.832-842","label":"4.832 to 4.842","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.832","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.832"},"credit":{"text":"Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip","quality":"proofread"}}