{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chronica Austriae 4.878-885","citation":"Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.878-885","ref":"4.878","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.878","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.878","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.878.md","author":{"name":"Thomas Ebendorfer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer"},"work":{"title":"Chronica Austriae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"Ibi quoque cum prefata muliere pacta iniit, quod sibi comitatum Tyrolensem cum omnibus suis iuribus resignavit et realiter et cum effectu in suam coloniam et possessionem dedit. Qui et, postquam ipsius possessionem plene nactus est, eandem secum Wiennam usque perduxit, in qua, ut principem decet, gloriosa vota usque ad mortem sibi habundanter ordinavit provideri. Fertur tamen, quod in pactis cum eadem sit deductum muliere, quod unum de fratribus ducis Rudolfi foret in maritum susceptura, Fridericum cicius defunctum . De hiis tamen pactis plurimum fuerunt permoti duces Bavarie pretendentes se hereditarie in comitatu Tyrolensi debere succedere, sed negocium illud posterius sic sedatum est, ut usque et diebus nostris super hac re nullam percepimus agitari questionem. Unam eciam singularem industriam in hoc magnifico deprehendi principe, quod in omnibus suis litteris alicuius importancie et ponderis hanc exactam tenuit diligenciam, ut eis perlectis manu propria impresso a principio et in fine caractere vivifice crucis scriberet +Hoc est verum+, ne quicquam per surrepcionem a sua possit egredi cancellaria, a quo posset in sigillacionibus aut illegalitate quacumque sua infamia notari. Ipsius alias apud suum mausoleum physonomiam in pictura conspexi: latam faciem partim lividam habere ex colera, oculos grandes, os mediocre, mentum et genas nigra barba suffusas licet rara – que quid designent, pronostico medicorum committo. Qui conformiter fertur egisse duram in quendam clericum exequendo sentenciam. Qui, dum se de pericia coniuracionis malignorum spirituum apud principem plurimum iactitaret et ad faciendam fidem dictis secum sepedictum principem versus Silvam Wiennensem evocasset, ad montem Gluthafen dictum usque deduxisset 〈et〉 quandam ibi vetulam cum carbonibus vivis et folle sufflantem ad eosdem constituere non erubuisset, facto circulo suo se conclusit cum duce deintus et dato signo vetula horribilia menciebatur responsa sufflatisque carbonibus scintille per aera spargebantur.","prev":{"citation":"Chronica Austriae 4.867-877","label":"4.867 to 4.877","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.867","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.867"},"next":{"citation":"Chronica Austriae 4.886-892","label":"4.886 to 4.892","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.886","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.886"},"credit":{"text":"Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip","quality":"proofread"}}