{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chronica Austriae 4.922-927","citation":"Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.922-927","ref":"4.922","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.922","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.922","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.922.md","author":{"name":"Thomas Ebendorfer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer"},"work":{"title":"Chronica Austriae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae","urn":null},"verse":false,"words":303,"text":"Quod hodie utinam plures attenderent, et quomodo beati dictum Iob in isto verificatum est: Ignis eorum domus devorat, qui libenter munera accipiunt. Finaliter tamen princeps iste, dum Romanum regnum solo nomine Wentzeslaus rex Bohemie negligenter administraret , esset quoque scisma in ecclesia et imperium discerperetur in omnibus suis locis, instigatus ab electoribus eiusdem, quatenus prefatum Wentzeslaum impelleret, ut pericula et ecclesie et imperii submoveret, misso exercitu contra eundem usque ad Budweis, cuius et pretendebat e vestigio sequi calcanea, invalescente morbo intercipitur et in dies ingravescente tandem in Lachsnnburg rebus excessit humanis anno Domini MCCCLXXXXVº die decollacionis sancti Iohannis Baptiste. Deductus quoque ad Wiennam fratre suo cum Rudolfo sepultus quiescit cunctis plangentibus usque ad sidera subiectis ob ipsius humilitatem, timorem dei, modestiam et prudenciam, quibus in pace prefuit subditis usque ad finem in omni iusticia et veritate. Unde dum optimus iste princeps se moriturum sentiret, omnibus ecclesiasticis sacramentis munitus katholicum condidit testamentum iniungens filio suo duci Alberto, quod patrueles diligeret in veritate et iusticia, subiectos pacifice gubernaret, suum anniversarium fundaret et universitatem in solido stipendio firmaret et dotaret pariter et stabiliret, quod et dux Wilhelmus postea in muta Ybsee ad magistrorum consilia ad ordinem posuit, uti indicant privilegia desuper confecta . Dux vero Leopoldus Alberti frater III. primo per se et postea terras sibi in divisione cedentes successive cum suis quatuor filiis – Styriam, Karinthiam, Carniolam, Marchiam Sclavonicam, Portum Naonis, Isterreich, Medlickh, Veiters et Sibidat, comitatum Tyrolensem cum Athesi et dominium Intal, comitatum in Hablspurg, Ferretorum, Kyburg, marchionatum Burgaw et lanndgraviatum Alsacie una cum civitate Friburgo in Üchtland cum pertinenciis et in Suevia, Alsacia, Sunkaw – omnia tam propria 〈quam〉 feodalia sive pignora gubernavit. Cuius primogenitus dux Wilhelmus procere et elegantis forme, ut delicie hominum videretur, in curia regis Ungarie versabatur, cui et pater adhuc vivens Gerdrudem iuniorem filiam copulavit per sponsalia de futuro, ut infra lacius describetur.","prev":{"citation":"Chronica Austriae 4.917-921","label":"4.917 to 4.921","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.917","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.917"},"next":{"citation":"Chronica Austriae 4.928-938","label":"4.928 to 4.938","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.928","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.928"},"credit":{"text":"Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip","quality":"proofread"}}