{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chronica Austriae 4.984-992","citation":"Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.984-992","ref":"4.984","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.984","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.984","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.984.md","author":{"name":"Thomas Ebendorfer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer"},"work":{"title":"Chronica Austriae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae","urn":null},"verse":false,"words":285,"text":"Sed quia Maria iam vivente patre uti senior ad Ungariam fuit coronata, hec verba sine effectu fuere profusa. Paucis vero diebus invalescente morbo feliciter rebus excessit humanis. Post cuius obitum plurima suborta sunt in Ungaria periculosa regno litigia, adeo ut quilibet maiori potencia suffultus suum vicinum conaretur opprimere. Qua et tempestate plures episcopi expulsi e suis sedibus coacti sunt exulare ; non enim tunc erat rex in terra, sed expulso Sigismundo Marie Ludovici regis 〈filie〉 coniuge vice altera de regno palatinus regni de Gara familiaritate multa regine Ludocivi uxori pluribus coniunctus administrabat negocia. Maria vero senior filia sedens in regno titulo regis et in litteris et in nummismate utebatur, dux autem Wilhelmus cum sponsa sua Hedwige deductus est iuxta Polonorum morem ad Cracoviam , ut ad regnum Polonie coronaretur. Ubi, ut sepe profiteri solitus erat, matrimonium inter eam et ducem est legittime consummatum, sed relicta regis Ludovici prefate domine Hedwigis mater diabolico permota spiritu consilio prefati palatini missis nunciis ad ducem Jagel de Litwania paganum offerre non erubuit filiam suam sibi prostituere et eidem affidare uxorem. Qui veniens multa suffultus potencia Cracoviam vi abstulit Hedwigem et eam humiliatam duxit uxorem assenciente sibi Bonifacio papa, pro eo quia dux Wilhelmus citatus ad dicendum contra istius invasoris proposita non comparuit asserens indecens esse duci Austrie contendere pro meretrice. Fertur, quod prefatus Jagel Krakovie se baptisari permisit appellatus Wladislaus propter regnum Polonie quodque suas probaciones fundaverit in iure maximorum exeniorum et pecunie , ob quod et prefata Hedwigis ducem Wilhelmum nocte de cubili, ut fertur, in sporta per funes submisit et sic paucis comitantibus mortis dispendium Austriam veniens evasit. Professa denique palam dicitur coram Polonis proditoribus se viventem habere maritum atque nullum 〈in〉 alium eo degente in humanis posse prebere consensum.","prev":{"citation":"Chronica Austriae 4.976-983","label":"4.976 to 4.983","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.976","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.976"},"next":{"citation":"Chronica Austriae 4.993-999","label":"4.993 to 4.999","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.993","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.993"},"credit":{"text":"Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip","quality":"proofread"}}