{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chronica Austriae 5.187-198","citation":"Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 5.187-198","ref":"5.187","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/5.187","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/5.187","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/5.187.md","author":{"name":"Thomas Ebendorfer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer"},"work":{"title":"Chronica Austriae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae","urn":null},"verse":false,"words":332,"text":"Ordo autem huius Alberti ad ecclesiam Pataviensem provectionisque sue talis fuisse describitur. Cum enim circa annum Domini MCCCXIIII. mundum reliquisset venerabilis Bernnhardus Pataviensis episcopus die sancti Panthaleonis martiris, pro eo eligitur per maiorem canonicorum partem Gebhardus frater dominorum de Walsee, qui tunc potentes erant in Austria, minor vero pars canonicorum vota sua contulerunt in illustrem dominum Albertum fratrem ducis Austrie egrum pedibus, qui necdum annos habebat legittimos. Hinc ad sedem apostolicam fuit provocatum. Ad quam dum prefatus Gebhardus personaliter accederet ibique per biennium moram traxisset, ibidem morte preventus est sicque VII annis Pataviensis ecclesia suo fraudata est episcopo. Cum autem omnes prefati domini Alberti fratres germani tam rex Fridericus quam alii scilicet Leopoldus. Hainricus et Otto inopinate ab hac luce forent subtracti, ipse, licet subdiaconus, per dispensacionem comitis Ferretarum unicam duxit filiam in uxorem et post Albertum matertere sue filium Pataviensem, ut supra, fecit episcopum, cum prius fuisset Wienne plebanus. Qui et a sede apostolica confirmacionem obtinuit et in sabbatho quatuortemporum Septembris Wienne ordinem subdiaconatus accepit et post, videlicet in octava penthecostes Wienne apud Predicatores presentibus rege Friderico et fratribus eius Alberto, Hainrico et Ottone ducibus, regina quoque et omnibus magnatibus et ministerialibus ac omnium ordinum prelatis 〈anno〉 MCCCXXIº astantibus primam suam missam solenniter celebravit. Quo tempore iam VIII. annus scismatice electionis duorum videlicet Friderici ducis Austrie et Ludovici ducis Bavarie lapsus est. Albertus episcopus ordinatur Pataviensis circa annum Domini MCCCLXXVIII., sedit pene XX annis. Hic fuit baronum antiquorum Austrie ex genere de Winckl. Iste presul more progenitorum miliciam corporalem ymoverius carnalem plurimum coluit, spiritualia vero suorum predecessorum nobilitate carnis pollencium more parum, ut fertur, promovit. Contra hunc civitas Pataviensis rebellavit et in arma surrexit et errore utrimque, qui inter contendentes solet accidere, convalescentes viribus ad ultimum satore discordiarum operante inter Pataviam et Zell opidum apud Danubium et Erlach fluvium influentem utrique convenientes manus conserunt et, dum ancipiti Marte diucius dimicatum foret, tandem cruenta victoria cedit episcopo, adeo ut de occisorum sanguine fluvius Erlach inficeretur et partim Danubium profluvius humani sanguinis aspergeret.","prev":{"citation":"Chronica Austriae 5.172-186","label":"5.172 to 5.186","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/5.172","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/5.172"},"next":{"citation":"Chronica Austriae 5.199","label":"Liber Quintus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/5.199","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/5.199"},"credit":{"text":"Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip","quality":"proofread"}}