{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Examinatio et emendatio 100","citation":"Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 100","ref":"100","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/100","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/100","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/100.md","author":{"name":"Thomas Hobbes","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes"},"work":{"title":"Examinatio et emendatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio","urn":null},"verse":false,"words":315,"text":"Deinqe verba haec, [Sed & hinc etiam patet Rationum & Praectionum identitas, sive Affinitas maxima, illorum sunt qui quid accuratè dicendum sit ignorant. Vox enim illa Affinitas Mathentaticorum non est. Si ratio & fractio eadem res sit, quid opus est loqui de affinitate? si diversae, quomodo affines? B. Quia fractio rationem indicat dividendi ad divisorem. A. Horologium indicat horam; quare ergo non est Horologii & Horae vel identitas vel saltèm maxima affinitas? Non ita ratiocinari solent Mathematici, Porro haec, Quippe nil aliud sunt fractiones quam rationum denominatores, accurata non sunt, nam fractio denominat numerum certum certarum partium ut , id est, tres partes quartas, qui numerus est absolutus; ratio autem quantitas est non absoluta sed comparativa; Non ergo denominat fractio rationem, sed ostendit quantitatem numeri absoluti ut 3, comparati cum numero absoluto, ut 4. B. Non video quomodo haec negari possunt. Neque quicquam illum juvat quod deinceps habet, nimirum, quod Aurea Regula rationum rationes comparat; & quod opus sit Arithmetici non minus rationum quam numenorum rationes centemplari. A. Caput 42 est de Additione & Subductione Fractionum. Quod de Additione dicit earum Fractionum quarum idem denominator est, verum est, & quidem demonstratum esset, nisi medium ipsum quo utitur ipse alias negasset. [Numeri (inquit) 2 & 3 simul additi constituunt 5, quaecunquae res illae sint quae numerantur, puta sive integrae sive partes. Et qua ratione 2 & 3 homines, sunt 5 homines, &c. eadom plane ratione 2 & 3 semisses sunt 5 semisses. ]. Cum ergo 2 & zhomines sunt verus numerus; etiam 2 & 3 semisses, vel etiam 2 &3 centesimae sunt verus numerus; sunt autem fractiones; est ergo fractio verus numerus. Quod cum ille in praecedentibus sumper negaverit, propositum non demonsti avit. Ostendit paulo post, duarum fractionum diversos habentium denominatores, ad duas alias quae denominatorem eundem habent, Reductionem. Exemplo utitur; & / quas fractiones ad eundem denominatorum reduci demonstrat, nempe ad fractionem hanc 13 173 * 13 & quidem (cum aliis plerisque) recte. Adeoque mirum est quod non viderit Cactiones & rationes quantum differunt.","prev":{"citation":"Examinatio et emendatio 99-2","label":"DIALOGUS QUARTUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/99-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/99-2"},"next":{"citation":"Examinatio et emendatio 101","label":"DIALOGUS QUARTUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/101","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/101"},"credit":{"text":"Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio","quality":"ocr"}}