{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Examinatio et emendatio 107","citation":"Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 107","ref":"107","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/107","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/107","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/107.md","author":{"name":"Thomas Hobbes","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes"},"work":{"title":"Examinatio et emendatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio","urn":null},"verse":false,"words":374,"text":"Sic quoque accipit Clavius, cum contra Peletarium disputans, Angulum rectum majorem esse dicit quam est Angulus semicirculi, ut totum quam pars; deceptus eo quod superficies aliqua intercipi videtur inter Arcum & Tangentem. Itaque naturam Anguli vulgi more, in arcta quadam superficie consistere arbitrabatur. Quod est falsum. B. Imo vero adeo absurdum, ut nemo illud unquam apertè dicere ausus sit; quanquam inhaerente illa falsa imaginatione id dixerint ex quo inferri possit. A. Audiamiis VValiisium. Et quidem ipsae lineae concurrentes quamvis totae forsan inclinentur ad invicem, Angulum tamen non alibi quam in ipso puncto concursus formant.) Nonne hinc sequitur ipsa puncta formare Angulum? B. Planè. Et siquidem punctum sit (ut vult VVallisius) nihil, duonihila formabunt Augulum. A. Videntur mihi dua lineae etiamsi non concurrant, si tamen eadem regula qua generantur productae concursurae sint, Angulum efficere. B. Hoc quomodo sit possibile vix intelligam, nisi sciero quis sit quem tu appellas Angulum. A. Angulum simpliciter (excluso Angulo Contactus) appel. o lineae quae Circulum describit conversionis totius portionem. Anguli autem quantitatem, quantitatem arcus quolibet tempore descripti. Itaque qui dicunt Angulum duabus rectis e centro contineri, non superficiem, sed arcum contineri intelligunt, vel intelligere debent. B. Ita quidem censeo, nec Wallisius aliter sentire potest, quicquid tuendae existimationis causa dixerit in contrarium. A. Itaque Angulum contactus Angulum simpliciter dictum non esse ex eo probandum erat quod recta circulum tangens nullum abscindit arcum, VVallisius autem hoc partim ex Pelitario, partim ipse, ex eo probare vult, Capite 4, quod lineae illae non sunt una ad alteram inclinatae, quamquam quid sit Inclinatio adhuc nesciatur. Inclinationem autem in Angulo contactus nullam esse, satis quidem, sed operationibus a motu circulari deductis tandem demonstrat. Ex quo nihil aliud efficitur praeterquam quod Angulus contactus non sit Angulo simpliciter dicto Homogeneus. Quod quidem verum est, ut tamen verum quoque sit quod Angulus Contactus sit verus Angulus, idemque Quantus. Capite 5, idem probat Pelitarius ex prop. 1. Elem. 10. Sed angulum omnino non esse aut nullam habere quantitatem non probat. Cap. 6. respondetur Argumenta ad Clavii. Ego (dicit Clavius) Angulos illos ejusdem esse generis negavi hac solum de causa, quod Angulus contactus quantumvis multiplicatus Angulum acutum rectilineum superare nequeat. Quod quidem argumentum firmum esset, si modo Angulus Contactus esset Angulo rectilineo Homogeneus. Est ergo Homogeneus aut nullus. Nullum esse respondet VVallisius.","prev":{"citation":"Examinatio et emendatio 106","label":"DIALOGUS QUINTUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/106","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/106"},"next":{"citation":"Examinatio et emendatio 108","label":"DIALOGUS QUINTUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/108","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/108"},"credit":{"text":"Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio","quality":"ocr"}}