{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Examinatio et emendatio 108","citation":"Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 108","ref":"108","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/108","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/108","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/108.md","author":{"name":"Thomas Hobbes","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes"},"work":{"title":"Examinatio et emendatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio","urn":null},"verse":false,"words":337,"text":"Quorsum igitur dicitur Angulus contactus, potius quam punctum contactus? Sed neque ille nullum esse demonstravit, sed tantum nullum rectilineum. Quod autem Angulus contactus Angulus sit, & quantus, verum Heterogeneus, post demonstrabitur. Rursus Clavius, ut Angulus planus efficiatur, sufficit (inquit) duas lineas in plano ad invicem inclinari, non autem requiri ut se mutuo secent, Quod VVallisius non negat, inclinari negat. Quid autem est inclinatio si duae lineae tunc non inclinantur ad se invicem, cum a diversis regionibus utraeque concurrunt ad idem punctum? At Inclinatio in definitione Anguli non sumitur ut in Elemento 11, pro Angulo rectilineo acuto, ita ut Angulus praeter aeutum nullus sit. B. Quin arcus & tangens ad se inclinentur dubitari non debet. Non ergo solvit argumentum Clavii. A. Atqui haec sunt praecipue quae disputantur Cap. 6. ubi neuter ob ignorationem naturae Angulorum veritatem constanter tenet, sed modo hic, modo ille incidit in absurda. Capite 7. probare conatur Wallisius Anguli umpliciter & Anguli contactus ὁμογενείαν. [Primo (inquit) quae mutuo possunt vel addivel auferri ea non sunt heterogenea. Conceditur. At Angulus contactus (siquidem sit Angulus) & recto auferri potest ut maneat Angulus semicirculi internus, & recto adjungi potest ut fiat Angulus semicirculi externus.] Percepistin hujus argumenti vinm? B. Ita. Si, inquit, superficiem illam que se ingerit inter tangentem & arcum auferas, remanebit Angulus quem efficiunt diameter & ar; cus. Quod per se manifestum est, quia aufertur pars a toto. A. Ergo per VVallisium uterque Angulus tam semicirculi quam contactus est superficies. B. Id quidem quanquam sit absurdum manisestè sequitur. A. [Secundo, duae (inquit) quantitates quarum altera est iajor, altera minor sunt Homogeneae. Conceditur. Sed Angulus contactus (siquidem sit Angulus) & Angulus quivis rectilineus ejusmodi sunt quantitates; id est, quarum altera altera potest esse major vel minor. Negatur. B. Sed probat ex prop. 16. Eucl. Elem. 3. A. Nego hoc quoque. Nam per illam propositionem probatur hoc solum, intercedere inter tangentem & arcum superficiem aliquam, non autem angulum aliquem. B. Tertio, (Angulus (inquit) Semicirculi ad angulum rectum rectilineum certam habet & determinatam rationem. A. Conceditur. B. Habebit ergo rationem ad reliquum, id est, ad angulum contactus. A. Negatur.","prev":{"citation":"Examinatio et emendatio 107","label":"DIALOGUS QUINTUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/107","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/107"},"next":{"citation":"Examinatio et emendatio 109","label":"DIALOGUS QUINTUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/109","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/109"},"credit":{"text":"Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio","quality":"ocr"}}