{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Examinatio et emendatio 114","citation":"Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 114","ref":"114","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/114","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/114","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/114.md","author":{"name":"Thomas Hobbes","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes"},"work":{"title":"Examinatio et emendatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio","urn":null},"verse":false,"words":403,"text":"2, ubi demonstrare vult triangulum totum aequale esse omnibus pasi parallelis, supponitque triangulum divisum esse in parallelogramma altitudines habentia infinitè parvas; & quia illa parallelogramma sunt Arithmetice proportionalia, concludit (& quidem rectè) ea simul omnia toti triangulo esse aequalia; animadverto, quod si altitudines nullae sint, ut is supponit, nulla erit proportio Arithmetica, nisi o, 0, 0, o, &c, sint Arithmeticè proportionales. Neque erunt parallelogramma toti triangulo aequalia; nisi infinities nihil possit esse aequale alicuirrei; neque si per infinite paruum intelligit exiguum, necesse erat facere illa exigua. An in ratione Arithmetica non fuissent aut toti, non aequalia, si altitudines supposuisset quascunque? Tota ergo haec propositio unicam habet demonstrationem, quae poterat decuplo esse brevior. Itaque quae sequuntur Prop, 3, 4, 55 6, etsi veras habeant conclusiones, vitiosas continent ratiocinationes. Easdem tamen conclusiones nemo non novit, nec rectè non potest, & breviter demonstrare. Prop. 7. praeter terminorum, quibus utuntur scriptores Conici definitiones, unicam habet demonstrationem, & monita quaedam ne non rectè intelligeretur, illi qui non satis accurate loquitur planè necessaria. Propositio quam demonstrat haec est. Planum coni sectionem efficiens, si unum ex parallelis in cono circulis secet secundum rectam illi parallelos circulos ipsius diametro perpendicularem, etiam reliquos secabit secundum rectas, quae ipsorum Diametris parallelis sunt perpenHanc ergo propositiodiculares, quae per se perspicua; nec nova est. nem ut non falsa continentem (quod deberi puto absentiae symbolorum) dimittamus. B. Expectabam hic ut demonstraret circulorum omnes in Cono perimetros perimetro basis parallelas coni totius superficiei esse aequales; ut antè minuta parallelogramma triangulo toti. A. Et ego. Sed id forte oblitus praetermisit nam propter 2am, Arith. Infin. non potuit videre falsiitatem. At Prop. 5. eadem illa methodo ostendit semiparabolae planum ex infinitis constare lateribus quadratorum! Arithmeticè proportionalium; & rectè quidem modo latus quadrati concedamus esse parallelogrammum. B. Sed illud falsum est. A. Scis autem ex falsis verum, etsi non contra ex veris falsum concludi posse. Idem eodem modo Prop. 9, probat de Conoide parabolico, quod constat ex infinito numero planorum Arithmeticè proportionalium. Quod concedimus ut verum, sed non ut novum, nec hic demonstratum, nisi illa plana sint Cylindru i. Quod tu iterum dices esse falsum. B. Quidni? A. Propositio 10 est, quod Pyramidocidis Parabolici & plani per Ace: Axem secantis communis sestis est parabola. Quod est falsum, nisi addat quod sectio transire debeat per angulos oppositos. Cum euim Conoidis parabolici planique per axem communis sectio sit parabola, impossibile est ut idem contingat in pyramidoide aut ulla alia figura basem habente rectilineam nempe polygonum. A. Prop. 11.","prev":{"citation":"Examinatio et emendatio 113","label":"DIALOGUS QUINTUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/113","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/113"},"next":{"citation":"Examinatio et emendatio 115","label":"DIALOGUS QUINTUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/115","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/115"},"credit":{"text":"Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio","quality":"ocr"}}