{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Examinatio et emendatio 115","citation":"Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 115","ref":"115","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/115","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/115","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/115.md","author":{"name":"Thomas Hobbes","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes"},"work":{"title":"Examinatio et emendatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio","urn":null},"verse":false,"words":363,"text":"figuram exhibet aliam novam quam appellat Cuneum parabolicum, qui nihil aliud est ut mihi videtur quam simpliciter Cuneus, nimirum prisma cujus basis est parallelogrammum acies autem linea recta. Quod quidem prisma est aggregatum Triangulorum quorum quidem bases simul omnes faciunt parallelogrammum, vertices autem lineam rectam. Quae est figura tecti domus. B. Temerè haec. A. Sequuntur rursus inventa aliena. Itaque Prop. 12. ostendit quid fit latus rectum, sive Parameter, sive juxta quam possunt ordinatim Applicatae. sParameter haec, non uspiam (inquit) vel in coni sectione vel in ipso Conorealiter existit, sed sola imaginatione suppletur.] Quod est falsum, natumque ex imperitia hominis in Connicis semidocti. B. Quaenam autem est recta illa in Coni sectione realiter existens parameter? A. Dicam. Describe parabolam (non nunc sed cum fueris apud te) & comprehende parallelogrammo, cujus unum latus tanget parabolam in vertice & faciet angulum cum Diametro. Angulum illum, ducta recta secans lineam parabolicam alicubi, dividat bifariam, & compleatur parallelogrammum, cujus unus Angulus est in vertice, ulter est in linea parabolica. Erit autem parallelograntmum illud vel quadratum vel Rhombus. Hujus latus est parameter. Meditare, inquam, hoc tecum, & judica an Parameter magis sit imaginaria quam Diameter, vel alia quaevis linea. Est autem ubique ut intercepta Diameter ad illam, ita illa ad ordinatim applicatam. Id quod Wallisius enuntiat per Quantuplo major est vel minor &c. tantuplo &c; quae voces Quantuplum & Tantuplum neque Latinae sunt, neque quicquam significant. B. Miror certè alienae Latinitatis reprehensorem tam acrem, toties barbare scribentem non sensisse. A. Fieri potest ut linauae Latinae usum aliqua ex parte labefacta verit studium nimium Linguae Arabicae. B. Non puto. A. Proximo loco quamlibet parabolam cuilibet cono aptari posse (puto nam obscure) demonstrat; neque enim nova res est, neque difficilis Prop. Decem hujus partis primae reliqua, ubi de Ellipticis & Hyper bolicis Pyramidoidibus & Cuneis, & de Ellipsium & Hyperbolarum πῦ τν rum parametris imaginariis loquitur, eodem laborant vitio. Vides ergo sectiones Conicas quatens in ipso Cono consideratas quam parum intelligit. Quod attinet ad considerationem earundem sectionum extra Conum, ea scribit quae (quia non intelligi) reprehendi non possunt; nam Theoremata (excepto quadragesimo septimo, quod suum est & falsum) ab aliis vere demonstrata sunt, Wallisii autem demonstrationes propter densitatem symbolorum non apparent. Neque quicquam habent, etsi verae essent, praeter Analysin alienae Syntheseos.","prev":{"citation":"Examinatio et emendatio 114","label":"DIALOGUS QUINTUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/114","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/114"},"next":{"citation":"Examinatio et emendatio 116","label":"DIALOGUS QUINTUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/116","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/116"},"credit":{"text":"Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio","quality":"ocr"}}