{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Examinatio et emendatio 118","citation":"Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 118","ref":"118","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/118","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/118","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/118.md","author":{"name":"Thomas Hobbes","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes"},"work":{"title":"Examinatio et emendatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio","urn":null},"verse":false,"words":336,"text":"A. Illud DI quid sunt? Fractiones an Rationes? B. Utrumvis. Nosti enim huic scriptori eandem esse rem, Rationem & Fractionem. A. Est ergo Fractio, & Fractio & L summa earum, eademque aequalis /. B. Ita. A. Sed Fractio? est nihil; ergo sola Fractio? per se aequalis est fractioni ; Satin hoc absurdum? B. Ita est, sed non magis quam doctrina ejus de spirali. At fortassis OLunica est fractio & proinde, aequalis 3, & illa aequalis? & haec aequalis i 71. Quid hic absurdi est? A. Nonne vides dum copulatas quantitates pro fractime una habes facere te † 1/ id est3 aequalem;? B. Video. Sed etsi ponat OLI pro unica fractione, ponit fortasse 31 pro duabus. A. Esto. Quomodo ergo unica ratio 3 ad 6 aequalis est duabus Rationibus 1 ad 3 & 1 ad 6, quod ille dicit, cum rationem 3 ad 6 superare dicat Rationem 1 ad 3 Ratione 1 ad 6? B. Nonne recte? A. Minime. Quoniam enim 3 est Ratio 3 ad 6, eademque aequalis duabus simul Rationibus 1 ad 3, & 1 ad 6; si componantur Ratione, 1 ad 3, & 1 ad 6, erit Ratio proveniens (per illum) Rationes 3 ad 6. B. RectèA, Componuntur autem Rationes quando Rationum quantitates id est, tam Antecedentes quam Consequentes ipsarum inter se multiplicantur. Rationes ergo 1 ad 3. & 1 ad 6 compositae faciunt Rationem 1 ad 18. Vel sic, fiat ut I ad 6 ita 3 ad aliam, & oritur 18. Et proinde expositis his numeris 1, 6, 18, priores dud habent Rationem 1 ad 6, & posteriores Rationem 6 ad 18, sive 1 ad 3. Quare ratio; † à aequalis est Rationi 1 ad 18. Est ergo per Wallisium eadem Ratio 3 ad 6 quae 1 ad 18. B. Monstri simile est. A. Similiter rationem 5 ad 12 aequalem facit Rationibus 1 ad 3, & 1 ad 12 simul sumptis; quae duae Rationes compositae faciunt Rationem 1 ad 36, itaque 5 ad 12 eandem habet Rationem quam 1 ad 36. B. itaque quicquid ex hac operatione inferetur pro indemonstrato habendum est. A. Inferetur autem primo, propositio sequens, nempe vicesima.","prev":{"citation":"Examinatio et emendatio 117","label":"DIALOGUS QUINTUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/117","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/117"},"next":{"citation":"Examinatio et emendatio 119","label":"DIALOGUS QUINTUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/119","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/119"},"credit":{"text":"Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio","quality":"ocr"}}