{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Examinatio et emendatio 125","citation":"Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 125","ref":"125","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/125","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/125","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/125.md","author":{"name":"Thomas Hobbes","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes"},"work":{"title":"Examinatio et emendatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio","urn":null},"verse":false,"words":221,"text":"Dico jam esse ut aggregatum omnium velocitatum quibus describuntur rectae QF, OE, DE, caeteraeque omnes eadem Methodo genitae, ad aggregatum rationum Temporum designatorum per rectas HF, GE, AB, & caeteras, ita planum DCFEB ad planum ABEFC. Sicut enim AB decrescendo per lineam BEFC in Tempore CD, evanescit in punctum C, ita CD (iusi AB aequalis) decrescendo per eandem lineam CFEB eodem Tempore evanescit in punctum E, discripta recta DB aequali A C. Sunt ergo velocitates quibus describuntur A( & DB inter se aequales. Rursus quoniam eodem Tempore quo punctum O describit rectam OE, eodem Tempore punctum R describit rectam RE, erit OE ad RE, ut velocitas qua describitur OE, ad velocitatem qua describitur RE. Et propter eandem causam QF erit ad SF ut velocitas qua describitur QF ad velocitatem qua describitur SF; & sic de caeteris omnibus rectis rectae DB parallelis. EIt ergo rectae quae sunt parallelae leteri AB, terminanturque in linea BEFC sunt mensurae Temporum; ita rectae quae sunt parallelae lateri BD, terminataque in eadem linea BEFC, sunt mensurae velocitatum. Nam concessum est; in qua ratione augentur velocitates in eadem augeri rectas eodem Tempore percursas, id est, rectas QF, OE, BD, & c. B. Verum est. A. Jam lineae illa omnes QF, OE, BD, &c. constituunt planum DEEFC, & lineae omnes HF, GF, AB &c. constituunt planum ACFEB. Quarum illae sunt aggregatum velocitatum, hae aggregatum","prev":{"citation":"Examinatio et emendatio 124","label":"124","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/124","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/124"},"next":{"citation":"Examinatio et emendatio 125-2","label":"125","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/125-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/125-2"},"credit":{"text":"Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio","quality":"ocr"}}