{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Examinatio et emendatio 133","citation":"Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 133","ref":"133","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/133","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/133","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/133.md","author":{"name":"Thomas Hobbes","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes"},"work":{"title":"Examinatio et emendatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio","urn":null},"verse":false,"words":347,"text":"Prop. 4. Recta BS dividit rectam QC bifariam. Secet BS rectam QC in X. In triangulis BCX, SQX, anguli ad X verticales sunt aequales; anguli ad B & S alterni in parallelis BF, MS sunt etiam aequales. Similia ergo sunt triangula. Sunt autem latera BC, QS aequalia. Quare etiam OX, XC sunt aequalia. Itaque recta BS dividit rectam QC bifariam. Quod erat demonstrandum Consect. Xa ducta parallela rectae BC & terminata in AB est? Radii AB. Et potest BX decem quartas Radii AB. Prop. 5. Ut AO ad Radium AB ita est BX ad BQ, & ita BO ad BR. Est enim tum AB ad BO, tum BQ ad QX ut 2 ad 1. Sunt & anguli ad B & Q (triangulorum ABO, BQX) recti. Sunt ergo triangula illa similia. Quare ut AO ad AB ita BX ad BQ. Quod est primum. Rursus, quoniam in triangulis BQX, BRQ, anguli ad Q & R sunt recti, & angulus ad B communis triangula illa sunt similia. Ut ergo BX ad BQ ita est BQ ad BR. Quod erat demonstrandum. Coroll. BR est dupla QR, & BQ dupla QX. Prop. 6. Radius AB (sive recta QS) est media proportionalis inter BS & BR. Quoniam enim in triangulis SMB, SOR angulus ad S est communis, & anguli ad M & R recti; triangula illa sunt similia. Quare ut BS ad BM ita est QS (sive dupla BM) ad OR, & ut BS ad duplam BM, ita QS ad duplam OR, id est ad BR. Est ergo AB sive QS media proportionalis inter BS & BR. Quod erat demonstrandum. Prop. 7. Recta BR aequalis est duabus quintis rectae BS. Cum enim quadratum à QS aequale sit decem quadratis a OR, erit recta SR tripla rectae OR. Sed BR est dupla ejusdem ORQuar: BS est quintupla OR. Est ergo BS ad BR ut quintupla ad duplam, hoc est ut 5 ad 2. Itaque BR est aequalis duabus quintis totius BS, Quod erat demonstrandum. Coroll. Arcus quadrantis descriptus radio BS (aequali BF) nempe arcus FSe est ad arcum quadrantis descripti centro B, semidiametro BR, ut 5 ad 2. Nam arcuum similium ad suas semidiametros eadem est ratio.","prev":{"citation":"Examinatio et emendatio 132-4","label":"Prop. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/132-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/132-4"},"next":{"citation":"Examinatio et emendatio 134","label":"Prop. 8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/134","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/134"},"credit":{"text":"Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio","quality":"ocr"}}