{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Examinatio et emendatio 135-2","citation":"Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 135-2","ref":"135-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/135-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/135-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/135-2.md","author":{"name":"Thomas Hobbes","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes"},"work":{"title":"Examinatio et emendatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio","urn":null},"verse":false,"words":183,"text":"Prop. 12. Radius BC est media proportionalis inter arcum quadrantis descripti a quintupla dimidiae Z & duas quintas ipsius radii BC. Supponatur quod arcus FSe sit quintuplus semiradii BO. Erit ergo recta BF quintupla dimidiae Z. Sumatur autem recta Bb aequalis duabus quintis ipsius BF; & describitur quadrans Bbe. Erit ergo arcus be aequalis ipsi radio BC. Sumatur etiam Bf aequalis duabus quintis radii BC. Eritque ut arcus Fse id est quintuplus semiradius ad arcum be, id est ad duplam BO sive2 ipsius arcus Fse, ita arcus be id est recta BC ad duas quintas ipsius BC sive ad Bf. Est ergo radius BC media proportionalis inter arcum quadrantis descripti a quintupla dimidiae Z & duas quintas radii BC. Quod erat demonstrandum. Prop. 13, Ut recta BS, nempe ea quae potest 10 semiradios, ad rectam AO, ita est recta AV ad BR sive Bc, sive duas quintas ipsius BS. Cum enim idem radius BC sit media proportionalis inter BS & BR, & inter AO & AV; erit rectangulum sub BS, BR aequale rectangulo sub AO & AV. Ut ergo BS ad AO, ita reciprocè AV ad BR. Quod erat demonstrandum.","prev":{"citation":"Examinatio et emendatio 135","label":"Prop. 8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/135","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/135"},"next":{"citation":"Examinatio et emendatio 136","label":"Prop. 12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/136","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/136"},"credit":{"text":"Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio","quality":"ocr"}}