{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Examinatio et emendatio 143","citation":"Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 143","ref":"143","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/143","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/143","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/143.md","author":{"name":"Thomas Hobbes","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes"},"work":{"title":"Examinatio et emendatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio","urn":null},"verse":false,"words":306,"text":"Nam recta B h id est Ba est media proportionalis in hi & 1 hi, id est inter B35 23 & ipsam 23. Centro 2 intervallo quod sit duplum rectae 23 ducatur arcus circuli secans AB in μ; eritque quadratum ab μ 2 aequale quatuor quadratis a dimidia Z, & quadratum ab μ 3 aequale tribus quadratis a dimidia Z. Est ergo μ 3 radius quadrantis, cujus arcus est aequalis Sinui 60 graduum. Est autem μ a radius quadrantis cujus arcus est aequalis AB. Cum ergo sit ut μ2 ad 23, ita radius ad semiradium; & ut μ2 ad μ 3, ita radius AB ad Sinum 69 graduum, producta μ2 incidet in punctum O, quia BO aequalis est semiradio. Et proinde KO erit aequalis AB; &, per consequens, μB aequalis est Sinui 60 grad. Quoniam autem anguli B23 & 3B 2 semirecti sunt aequales, etiam rectae B 2. 23 sunt aequales. Est ergo recta B 3 aequalis dimidiae Z z. & tota μB (id est Sinus 6ò graduum) aequal is rectae quae potest; Z una cum dimidia Z. Quoniam ergo est ut arcus CnA ad radium AB una cum Tangente 30 graduum, ita Sinus eo graduum ad eam quae potest? Z una cum dimidia Z; & ostensum modo est Sinum 60 grad, aequalem esse ei quae potest; Z una cum dimidia Z, erit quoque arcus CuA aequalis Radio AB una cum dimidia secante, sive tota Tangente 30 graduum. Sed BF (per praecedentia) aequalis est arcui CuA. Quare radius AB assumpta Tangente arcus triginta graduum aequalis est rectae BF. quod erar demonstrandum. B. Videtur bene demonstratum esse, ut est certissime, si hi & Z sint aequales, id est, si vera sunt praecedentia. Sed res adeo subtilis esse videtur ut minus fidenter huic quam praecedentibus demonstrationibus assentiar. A. Age ergo, alia methodo, omissa ista Z, clarius adhuc idem demonstrabo. En Methodum, quae sequitur, alteram, atque etiam tertiam.","prev":{"citation":"Examinatio et emendatio 142-2","label":"Prop. 28","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/142-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/142-2"},"next":{"citation":"Examinatio et emendatio 143-2","label":"Prop. 29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/143-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/143-2"},"credit":{"text":"Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio","quality":"ocr"}}