{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Examinatio et emendatio 157.6-7","citation":"Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 157.6-7","ref":"157.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/157.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/157.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/157.6.md","author":{"name":"Thomas Hobbes","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes"},"work":{"title":"Examinatio et emendatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio","urn":null},"verse":false,"words":162,"text":"Jam quarta pars circuli descripti semidiametro BQ, & quarta pars superficiei Conicae Coni cujus latus aequale est AO, semidiameter autem basis est Bh sunt aequales; & utraque aequalis dimidiae areae quadrantis BCA. Quare pars ejusdem Conicae superficiei quae habet pro later e BQ, aequalis est areae quadrantis Bhi, id est in ratione AOad Bh. Est ergo area quadrantis Bop, ad aream quadrantis Bhi in duplicata ratione AO ad BQ. Sed est in dupsicata ratione arcus op ad arcum hi, id est in ratione duplicata Bo ad Bh, id est in ratione AO ad Bh. Quare arcus op & recta AO sunt inter se aequales, ut & arcus hi & recta BO. Quod erat demonstrandum. Consectarium. Recta BP quae potest decem semiradios aequalis est arcui BLD. Est enim arcus op media proportionalis inter arcum BLD & ipsius semissem; quia recta BQ est media proportionalis inter Radium BC. & ipsius semissem BO. Sed recta nζ ipsi arcui ,p est aequalis; & proinde ipsa n( est media proportionalis inter arcum BD, & ipsius semissem.","prev":{"citation":"Examinatio et emendatio 157.1-5","label":"157.1 to 157.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/157.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/157.1"},"next":{"citation":"Examinatio et emendatio 158","label":"METHODUS III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/158","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/158"},"credit":{"text":"Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio","quality":"ocr"}}