{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Examinatio et emendatio 158-2","citation":"Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 158-2","ref":"158-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/158-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/158-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/158-2.md","author":{"name":"Thomas Hobbes","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes"},"work":{"title":"Examinatio et emendatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio","urn":null},"verse":false,"words":293,"text":"Prop. 44. Recta BS (quae potest 10 semiradios, sive BF sumpta ipsi BS aqualis) aequalis est arcui BLD. (Vide Fig. 1.) Cum enim BQ sit media proportionalis inter BC radium, & BO semiradium, erit quoque arcus quadrantis descripti Radio BQ media proportionalis inter arcum BLD, & arcum MO ipsius semissem. Ergo et recta AO (arcui quadrantis descripti Radio BQ aequalis) erit media proportionalis inter eundem arcum BLD totum, & arcum MO ejus dimidium. Sed recta AO (quia potest quinque semiradios) est media proportionalis inter BS quae potest 10 semiracios & semissem ejus BX quae potest decem quartas Radii. Est ergo BS aequalis arcui BLD. Quod erat demonstrandum. Consectarium. Arcus quandrantis. Radius. &2 arcus quadrantis sunt continue proportionales. Nam Bb est; rectae BF B. Argumentorum abundè est; neque quid porro desit ad perimetri circuli magnitudinem determinandam possum imaginari. Nam quae ego te rogaturus eram, non ad haec confirmanda, sed ad minora quaedam cognoscenda spectant. Et video quidem rectas omnes (Figurae secundae) ductas ab X, & secantes AP, secare ipsam & arcum BL in easdem rationes. Nam AP est semiradius, & BL semiarcus, Ad est; Radii, & BS; Arcus. Item XO abscindit ab AD aequalem rectae QR id est dimidiae Z, sed utrum recta XC abscindat in arcu BLD arcum duplum ejus quem abscindit XO, non video. Neque video utrum juncta XK abscinderet ab AD duas ejus tertias partes, sed scire cupio. A. Quamvis semiradius AP & semiarcus BL similiter dividantur a rectis ductis ab X, non sequitur tamen idem fieri oportere usque ad punctum D. Neque possibile est. At rectae ductae ab X dividunt totum Redium AD & totam rectam BF (ipsi arcui BLD aequalem) in rationes easdem. B. Id quidem manifestum est. Cur autem semiradium PD & arcum LD non similiter dividunt? A. Non habent duo arcus BL, LD ad latus BC situm similem.","prev":{"citation":"Examinatio et emendatio 158","label":"METHODUS III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/158","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/158"},"next":{"citation":"Examinatio et emendatio 159","label":"Prop. 44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/159","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/159"},"credit":{"text":"Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio","quality":"ocr"}}