{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Examinatio et emendatio 178","citation":"Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 178","ref":"178","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/178","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/178","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/178.md","author":{"name":"Thomas Hobbes","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes"},"work":{"title":"Examinatio et emendatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio","urn":null},"verse":false,"words":431,"text":"Deinde illa quae hinc hinc deduxisti, nempe, latus quadrati, quod quadratum aequale sit decem quadratis a quarta parte diametri, aequale sit arcui quadrantis, contra Archimedem. Quod arcum vel angulum dividis in rationem datam. Quod centrum gravitatis semicirculi tantum distat a centro circuli quanta est 1/ arcus ejusdem semicirculi, nonne haec tua & Hobbiana Paradoxa sunt Geometrica? A. Sunt quidem Paradoxa, nihil tamen impedit quo minus vera sint, & fortasse in rebus, quales sunt hae, speculationis aliquanto profundioris, nihil tam Paradoxum est quam ipsa veritas. B. Paradoxum quoque est quod Regulam Algebrae (id est delicatorum hominum Geometriam totam) in Figuris curvilineis parum aut nihil valere dicis. A. In scriptis Geometricis aliorum nulla credis esse Paradoxa? Primo, lineam latitudinem non habere, & tamen duci posse. Secundo, angulum planum esse inclinationem quam habent duae lineae concurrentes, in ipso puncto concursus. Tertio, posse transiri a majore ad minus per omnia media, nec tamen per aequale. Quarto, duplicatum minus esse quam Simplum. B. Cujus hoc sit non memini. A. Nonne omnes affirmant in ratione minoris ad majus duplicata (exempli causa) in his continvè proportionalibus 1. 2. 4, rationem 1 ad 4 duplicatam esse rationis 1 ad 2, iidem tamen (cum Eucl. Ele. 5. Prop. 8.) Rationem 1 ad 2, quae est simp la, maj orem esse quam Ratio 1 ad 4, quae est duplicata. B. Non sunt haec Paradoxa. A. Quid ergo sunt? B. Absurda. Sed ultimum hoc de duplicata ratione ex eo natum esse videtur quod Euclides utitur voce διπλασίονι semper pro duplicata, nunquam pro dupla. A. Quid autem? An Geometram decet Theo ematum veritatem ex usu vetborum, an ex rebus ipsis rectè conceptis aestimare. Sed quod Euclidem ais nunquam uti voce διπλασίονι pro duplo verum non est. Lege Elem. 3. Paop. 20. quae sic se habet, ἐν κύκλν ἡ πρὸς τῷ κέντρω χωνία διπλασίων ἐστὶ τῆς πρὸς. τῇ περιφερεία, &c. B. Tua illa quanquam Paradoxa vera tamen sunt, ut mihi videntur, & futura aliquando Endoxa. Interea tu, qui defendis omnem doctrinam Hobbianam, quid dictuus es ad ea quae habet in Physica sua & Politica. Et primo, in Physica, quod omnium rerum naturalium causas dicit esse Motum, eumque Moti & contigui corporis. A. Sive verum hoc sit sive falsum, Paradoxum certè non est, Nam Aristoteles, quem sequitur schola, idem dicit, si non & amplius, cum dicat Naturam nihil aliud esse praeter Motum; Matum autem proprium esse corporis. Quod internum esse dicat, non negat quin causam habeat in externo. Nam affirmat alibi nihil posse movere seipsum. Ab hoc Principio orsus causas qualitatum sensibilium & Phaenomenon Naturalium fere omnium satis probabiles deducit Hobbius; id quod illi quibus Principium hoc videtur falsum facere nunquam poterunt. B.","prev":{"citation":"Examinatio et emendatio 177","label":"Prop. 68","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/177","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/177"},"next":{"citation":"Examinatio et emendatio 179","label":"Prop. 68","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/179","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/179"},"credit":{"text":"Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio","quality":"ocr"}}