{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Examinatio et emendatio 180","citation":"Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 180","ref":"180","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/180","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/180","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/180.md","author":{"name":"Thomas Hobbes","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes"},"work":{"title":"Examinatio et emendatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio","urn":null},"verse":false,"words":393,"text":"B. Nihil a Physicis, quorum Principia, ut Geometrarum, proprio arbitrio certa statui non possunt, amplius requirendum est, quam ut causae rerum tales esse possint. Itaque Physica illa Hobbii tam diu improbanda non est, quam diu nemo eorundem Effectuum per alios motus causas reddiderit probabiliores. A. Id quod nunquam, credo, fiet. Nam causa naturalis omnis rei est motus aliquis; i autem qui philosophiae maximè nunc studentes naturam motus minime contemplati sunt, in hanc unam rem incumbunt, ut nova acquirant Phaenomena; cum Phaenomena sola experiendo, causae ratiocinando a Motu cognoscendae sunt. B. Qui corpora corporibus admovendo, nova & mirabilia ostendunt Niturae opera, mirum in modum incendunt animos hominum amore Philosophiae, & ad causas investigandas non parum instigant, eoque nomine laude digni sunt. A. Ita est; nam Historiam Naturalem (sine qua scientia Naturalis frustra quaeritur) Iocupletant. Sed intueri & admirari Naturae opera, ut puer Pulchritudinem libri plus Contemplatur: quam literas, non est hominis Philosophi; id quod faciunt qui videntes Phaenomena, non considerant quo Agente, quo motu, & quo modo generari potuerunt. Nam si experimentia rerum naturalium, scientia dicenda sit, Optimi omnium Physici sunt Pharmacopoei. B. Caeterum Dogmata aliorum de iisdem rebus consideremus paulisper. Luminis quaenam est causa efficiens? Lumen (dicit aliquis est corpus cujus particulae excuntes e Sole, penetrant oculos animalium unde vident. Quidni eadem facilitate & veritate dicant etiam tenebras esse corpuscula, quae exeuntia ab aliquo corpore tenebroso & delata ad oculos faciunt ut non videant. Lamen (dicit alius & magis accedens ad veritatem) est inclinatio ad motum. Sed id quod jam est ad motum inclinatio quid impedire potest ne non sit ipse motus? Si quaeras quae sint Causae Ruri & Densi, dicit alius quod idem corpus, quo plus quantitatis habet, eo Rarius, quo minus eo Densius esse. Sed quaeris (puto) tu qua de causa, & quo pacto effici potest, ut idem numero corpus, id est corpus sibi semper aequale, possit habere quantitatem modo minorem, modo majorem. B. Ego vero id non quaero. Scio enim quod est impossibile. Sed corpora videmus modo augeri, modo diminui, quae tamen eadem esse dicimus. A. Non autem idem numero corpus esse possunt, nisi idem esse censeas Totum & Pars. Sed haec nihil attinent ad Densum & Rarum. An putas idem vas plenum Aquae majus minusve esse quam si plenum esset quocunque alio corpore? B. Minimè profecto. A. Quidam ex Philosophis hujus seculi causam Rari & Densi explicat hoc modo. Si dato corpori immisceatur quantitatis plus, fit Rarum; si minus, Densum. B.","prev":{"citation":"Examinatio et emendatio 179","label":"Prop. 68","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/179","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/179"},"next":{"citation":"Examinatio et emendatio 181","label":"Prop. 68","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/181","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/181"},"credit":{"text":"Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio","quality":"ocr"}}