{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Examinatio et emendatio 20","citation":"Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 20","ref":"20","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/20","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/20.md","author":{"name":"Thomas Hobbes","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes"},"work":{"title":"Examinatio et emendatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio","urn":null},"verse":false,"words":251,"text":"Mixtas autem illas appellamus in quibus praeter considerationem Quantitatis, (sive multitudo illa fuerit, sive marnitudo) etiam subjectum cui in st connotatur. Haeccine tibi videntur dicta esse accurarè? B. Ita. A. An non qui quantitatem considerat, considerat eam prout abstrahitur a materia? An vox Quantitas abstracta non est a concreta voce Quantum? Quaenam autem est ea scientia quae non modo quantitatem considerat, sed etiam subjectam ejus? Quasi subjectum non consideraretur tunc, quando considerantur ejus accidentia. Cajus quaeso scientiae subjectum est, sine Accidentibus consideratum corpus? B. Nullius. Neque dicit ille subjectum cum quantitate sua considerari, sed connotari. A. Si connotari non sit considerari, qui fit ut solâ quantitate consideratâ scientia appelletur Mixta? Video eum nihil hic videre. Scribit quae didicit puer. Scientia enim quemadmodum subjectum ejus nempe mundus) non dividitur (per puram & mixtam) in Species, sed in partes, eo modo qui dicetur infrà, postquàm legerim hujus Capitis reliqua. [Verbi gratia, ubi in Arithmetica traditur bis duo quatuot efficere, numeri hic seorsim considerantur, & abstractim ab omni materia sabjecta. Vide quaeso hominis negligentiam doceri dicentis in Atithmetica bis duo efficere quatuor. Si doceatur hoc in Arithmetica, etiam in Arithmetica demonstratur. Quis hoc unquam demonstravit aut demonstrare conatus est, aut ex Principiis Arithmeticorum nunc positis demonstrare potest? N: assumitur quidem ut Communis notio, neque ut Petitio, sed a pueris domo affertur. aliis secus est: verbi gratia, cumocet Astronomia Aequatorem & Zodiaecum se mutiò in binis punctis secare,) Astronomia illud non docer, neque opus propiium Astionomi eit illud demonstrare, sed Geometrae. Observat Astronomus duos solis motus, Diurnum & Annuum,","prev":{"citation":"Examinatio et emendatio 19-2","label":"DIALUGS PRIMUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/19-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/19-2"},"next":{"citation":"Examinatio et emendatio 20-2","label":"20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/20-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/20-2"},"credit":{"text":"Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio","quality":"ocr"}}