{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Examinatio et emendatio 24","citation":"Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 24","ref":"24","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/24","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/24.md","author":{"name":"Thomas Hobbes","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes"},"work":{"title":"Examinatio et emendatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio","urn":null},"verse":false,"words":357,"text":"Sic Wallisius potuit dixisse, Geometria est scientia Magni, quatenus mensurabilis, sed non Magnitudinis quatenus mensurabilis; propterea quod in corpore quidem sive magno sive parvo sunt alia multa, quae considerari possunt praeterquam quod sit mensurabile; in magnitudine autem nihil. Deinde illud, scientia magnitudinis, sive etiam magni, tantum abest ab ἀκειβαα, ut sit absurdum. Quid quaeso est scire magnitudinem, vel scire magnum? Praeter alicujus dicti veritatem nihil sciti dicitur, itaque nisi Magnum, sit Propositio, sciri non potest. B. Quomodo definit Arithmeticam? A. CArithmeticam vero esse scientiam numeri quatenus numerabili . g B. Eadem sunt & hîc vitia. A.Posterio i vero mido, Geometriam dico scientiam bene mensurandi, Arithmcticam autem scientiam bene nun erandi.] Quid est mensurare? B. Mensuram definiisti supra, describens id quod faciunt qui aliquid mensutant, nimirum mensuram esse applicationem, &c. Itaque mensurare est applicare mensuram ad magnitudinem mensurandam, quo ies fieri potest, ut mensurae ad mensuratum ratio ad sensum exponatur. Itaque corpora consissentia quidem per lineas, Liquida autem & quae fluida sunt per vasa mensurari solent. A. Nonne ergo bene mensurare, sciunt quae mensuras mensurandis bene προσαρμόζειν, id est applicare sciunt? Omnes ergo homines, per definitionem hanc Wallisii, sunt (non minus quam ipse) Geometrae; ut etiam omnes, qui multitudinem quam vident numerare possunt sunt (ut ille) Arithmetici. B. Sed per mensurabili tatem & numerabilitatem intelligere se dicis quicquid ad eorum singulas affectiones & habitudines investigandas & intelligendas attinet. A. Itaque per mensurare & numerare intelligit demonstrare. Voluit certe idem quod est in definitione mea, quicquid magnitudinem determinat, sive facit cognitam; Sed quia illud non intellexerat, eloquì non potuit. [Quod illas autem scientias dixerim, non est cur quisquam miretur, &c. Habent enim Subjecta, Principia, & Affectiones, easque de Subjectis, demonstrationibus maximè scientificis demonstraVera quidem, nesciente illo, est consequentia; at si voxtas. Principia id significat quod vult ipse, vera non est. Habet certe Geometria Principia sua, nempe Puncti, Lineae, Superficiei, Solidi, Anguli, Figurae, &c. definitiones; & praeterea Axiomata per se manifesta, & Petitiones quasdam non iniquas. Haec sunt Principia Geometriae. Per haec demonstrantur subjecti quanti affectiones. Ille autem haec non intelligit, neque Principia ipsa, aut quomodo conducant ad demonstrationem. Audi quid dicit de Principiis T Principia quod attinet, Punctum quidem est Principium magnitudinis, Vnitas autem Numri, ut vulgò perhibetur.","prev":{"citation":"Examinatio et emendatio 23","label":"23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/23"},"next":{"citation":"Examinatio et emendatio 25","label":"25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/25"},"credit":{"text":"Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio","quality":"ocr"}}