{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Examinatio et emendatio 36","citation":"Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 36","ref":"36","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/36","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/36.md","author":{"name":"Thomas Hobbes","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes"},"work":{"title":"Examinatio et emendatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio","urn":null},"verse":false,"words":417,"text":"Vnum igitur numerum esse affirmo- minimum enim est quod affimative respondet quaestioni quam multa.] Si dicam responderi etiam posse per nullum, scio quod exiget ut respondeatur affirmative. Dico ergo quaestioni Quot sive quam multa, non omnino responderi aptè & plenè posse sine negatione. Nam qui Unicum habens filium, quaerenti quot haberet filios, respondet per ltnum, non satis plene respondet, quia & qui plures habet Unum habet. Respondendum ergo est non per Ilnum sed per Itnicum, id est Unum nec plures, id est non sine negatione. Ita etiam si respondeat plures habens) Duos, non plene respondet, propterea quod, qui tres habet Duos habet. Respondendum ergo est per Duos nec plures, id est, non sine negatione. Illud ergo quod pro causa adfert quare crediderit Anum esse numerum, causa esse non potuit. Vin causam quare id contra tum veterum tum recentium omnium sententiam verum esse creddiderit, dicam ego, qui e im scio meliùs quam ille? B. Volo. A. Cum legebat numerorum cifras 1. 2. 3. 4, & c. vel cum audiebat nomina Unum, Duo, Tria, Quatuor, &c. Cifras illas & nomina illa pro numeris ipsis nominatis intelligebat; ut & paulò ante cum diceret Vox tiaitas est Numerus. B. Credo iane. Sed quomodo Unitatem & Numerum definis tu? A. Unum quidem (cum Aristetele) id quod consideratur ut indivisum; Numerum autem (cum Euclide) ex Unis collecta plura. Nam vox πλῆθος non significat Multitulinem eo sensu quo opponitur Paucis, ut censet Wallisius, sed eo quo opponitur Eni; adeo ut proprie loquendo πλῆθος Graecum, & Latinum (non multa sed) plura idem sint. Deinde lego in margine T numeri fracti non sunt numeri proprie dicti.] Verene hoc? B. Anne fractus Integer est, aut Numerus ulus est qui non sit Integer? A. Minime. Et tamen id quod per Numerum Fractum intelligitur, est Numerus proprie dictus. B. Quî fieri id potest? A. Quid significatur per Numerum Fractum hunc? B. Significantur tres partes quarum Unitas habet quatuor. A. Satis quidem intelligo quomodo Iinum, quodcunque illud sit, posset cividi in 4 partes, quomodo autem Hnitam ita divici possit non intelligo. B. Cum dico Unitatem, intelligo ipsum ulnum Integrum quod divisibile est in partes quot quis voluerit. a A. Vnum ergo Integrum sit assis. Dic mihi an tres asses sit numerus assium. B. Sunt. A. Et Numerus assium numerus proprie dictus? B. Est. A. Et numerus unciarum nonna est Numerus proprie dictus? B. Aequè. A. Et numerus Quadrantum nonne Numerus proprie dictus? B. Etiam. Et 1/ sivè dodrans nonne est Numerus Quadrantum? B. Est. A. Idemque Numerus fractus. B. Vicisti. Nam qua ratione diceret aliquis Numerum integrorum","prev":{"citation":"Examinatio et emendatio 35-2","label":"35","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/35-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/35-2"},"next":{"citation":"Examinatio et emendatio 37","label":"37","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/37"},"credit":{"text":"Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio","quality":"ocr"}}