{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Examinatio et emendatio 37","citation":"Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 37","ref":"37","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/37","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/37.md","author":{"name":"Thomas Hobbes","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes"},"work":{"title":"Examinatio et emendatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio","urn":null},"verse":false,"words":224,"text":"magis proprie Numerum dici, quam partium, eadem ratione poterit dicere Numerum boum magis proprie dici quam ovium. Hactenus ergo non modo, non ἀκριρῆ, sed etiam inepta sunt quae legimus, authoremque tantae subtilitati imparem esse incicant. Capite quinto ubi ostendere pollicetur procreationem, quam appellat etiam originat onem Numerorum, expectaveram aliquid novi, ut quis primus Numeros vel saltem nomina numeralia primus invenit. Sed de hoc ne verbum quidem habet. A. [Si igitur ubi prius uulla erat, apponatur Ulnitas, fit numervs singularis; si adhuc aldatur Ulni as alia emirgit Numerus Binarius; accedat alia, & exurgit ternarius – Esique haec vera Numerorum Originatio seu Procreatio, ] Eleganter illud, ubi prius nihil erat apponatur. Et ex additione Unitatum fieri Numerum, sed nec minus fieri per ablationem partium aequalium, ab Uno dato (id est per divisionem) pueri sciunt; quare autem per additionem potius quam per ablationem, pueri & Wallisius juxta nesciunt. Poterat ergo subtilitas haec sine ulla existimationis suae, aut eruditionis nest ae jactura praetermitti, quemadmodum & id quod proxime sequitur, nimirum hoc, Est igitur impossibile ut Numerus maximus assignetur. Nam & hoc pueri sciunt. B. Quomodo sciunt pueri cum ipsos Geometras loqui audiant de recta divisa in partes Numero infinitas, & librum legent Wallisii de Arithmetica infinitorum a magni nominis Geometris Schotenio & Hugemo (ecitis Episto.is,) approbatum? A. Nesciant ergo hoc pueri. Deinde ostendit dispositionem Numerorum in Decades, Centurias, &c. in perpetua ratione 1 ad 10.","prev":{"citation":"Examinatio et emendatio 36","label":"36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/36"},"next":{"citation":"Examinatio et emendatio 38","label":"38","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/38"},"credit":{"text":"Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio","quality":"ocr"}}