{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Examinatio et emendatio 38","citation":"Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 38","ref":"38","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/38","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/38.md","author":{"name":"Thomas Hobbes","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes"},"work":{"title":"Examinatio et emendatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio","urn":null},"verse":false,"words":214,"text":"B. Potuit quoque hoc praeteriri. A. Sed exempla affert numerationis Graecae & Hebraicae, quae forsan praeterire se potuisse non putavit, quin eruditio ejus minus multiplex esse videretur. B. Non modo hic, sed etiam in proxime sequentibus peritiam suam in hoc genere literarum aliquanto magis ambitiose ostentat quam est opus. Quis nescit potuisse numerationem ab initio per quamlibet aliam proportionem fieri, si ita libuisset primis inventoribus? Credibile enim est, si nati fuissent homines dodecadactyli, quod Numerorum progressio fuisset facta per rationes perpetuò duodecuplas. Transi, ergo ad Caput sextum. A. Caput sextum differamus, si vis, in diem crastinum. Nam sentio me lacessere. B. Placet. A. Sed Unicum hoc prius legamus. [Tamen quod mirum dictu est, in eadem proportione decupla omnes ubique terrarum gentes mire conspirant. J Quid si falsum hoc sit? B. Minus id mirum erit. A. Walli nostri & Armorici Galliae usque ad decem quidem ab Unitate progrediuntur ut nos; deinde resumpta Unitate (non ad viginti, sed) ad quindecem; & rursus repetita Unitate ad 20; inde ad 25, & a 25 ad 30, &c. tanquam post Decadem per unius tantùm manus digitos computarent. Sed more suo nimis temere, nec satis Logicè propositionem ex Inductione intulit Universalem. Memineris cras redire, circa eandem horam. B. Faciam. Vale. Dialogus Dialogus Secundus. Ene advenis. B. Caudeo. A. Capita tria proximè sequentia perlegi dum","prev":{"citation":"Examinatio et emendatio 37","label":"37","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/37"},"next":{"citation":"Examinatio et emendatio 39","label":"39","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/39"},"credit":{"text":"Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio","quality":"ocr"}}