{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Examinatio et emendatio 42","citation":"Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 42","ref":"42","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/42","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/42.md","author":{"name":"Thomas Hobbes","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes"},"work":{"title":"Examinatio et emendatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio","urn":null},"verse":false,"words":353,"text":"B. Secunda Oefinitio est, Linea est longitulo quae nullam habet latitudinem. Videturne bona? A. Minimè. Nam quid opus est Latitudinem negare de Longitudine, quasi longitudo aliqui posset esse lata? Quamvis enim filum unum alio, vel semita una alit latior esse potest, tamen Miliare unum latius esse non porest quam aliud Miliare. Est autem, non filum nec semita Viae longitudo sed Miliare. Esclides ergo in definienda Linea hoc voluit, Lineam esse Corpus in quo longitudo quidem & sola computatur, latitudo vero non computatur, nempe viam Corporis moti, cujus Corporis, nulla consideratur quantitas; Quemadmodum Lineam definivit Hobbius. B. Nihil est in his duabus definitionibus tuis quod non valde comprobem, nisi quod non mihi videatur vox Corpus satis bene sonare in definitionibus Puncti & Lineae. A. Cur in Definitione Lineae vel descriptione hac, Linea fit ex fluxu Puncti, non male sonat auribus tuis vox fluxus, cum fluxus non possit esse nisi Corporis? P.aeterea qui dicunt Lineam esse longitudinem, non loquuntur accurate, nam lonza est potius quam longitudo. Et quoniam longitudo lata intelligi non potest, definitio haec Euclidea idem valet ac si dixisset Linea est longitudo, quae definitio non est. B. Tertia est Lincae autem termini sunt Puncta. Quid huic objicies? A. Objicio authoritatem Wallisii, qui terminum Lineae primum, id est, Principium quod vocatur Ultimum qvod non, non esse ipsius Lincae terminum, sed Lineae antecedentis. Videtur autem statuere terminum etiam alterum, nempe, Finem sineae, ess: in linea sequenti, & vocari debere Primu: quod sic. Itaque aut falsus est Wallisius, aut Euclides falsus erat, qui terminos lineae in ipsa statuit linea. Sed non videtur hoc loro voluisse Euclides quicquam definire; nec aliud explicare quam hoc ipsum, terminos lineae non esse considerandos extra ipsam Lineam. B. Quarta est, Rcta Linea est quae ex aequo sua interjacet Puncta. Qualis videtur? A. Mala, Nec intelligibilis, nedum accurata. Inter quaenam sua ipsius Puncta potest interjacere Linea recta, praeterquam inter extrema? Et quomodo inter ea ex aequo interjacet magis quam curva, nisi forte quod non declinet ab aliqua alia Linea, eadem habente extrema, magis in unam partem quam in aliam? Quod si ita sit, quare non possunt esse inter eadem Puncta extrema plures rectae lineae.","prev":{"citation":"Examinatio et emendatio 41","label":"41","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/41"},"next":{"citation":"Examinatio et emendatio 43","label":"43","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/43"},"credit":{"text":"Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio","quality":"ocr"}}