{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Examinatio et emendatio 45","citation":"Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 45","ref":"45","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/45","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/45.md","author":{"name":"Thomas Hobbes","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes"},"work":{"title":"Examinatio et emendatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio","urn":null},"verse":false,"words":168,"text":"Quantitas Anguli simpliciter dicti est quantitas Arcus Circuli cujustibet descripti Centro illo in quo Lineae quae Arcum intercipiunt se mutuo tangunt ab iisdem lineis interceptus. Angulus autem contactus est duarum linearum in plano se mutuo Tangentium digressio facta per continuam flexionem. B. Quare duo haec genera Angulorum non possunt sub uno magis amplo genere contineri? A. Quia non mensurantur per unius Mensurae applicationem; nam Angulus simpliciter dictus tantus est quantus est Arcus Circuli interceptus, ideoque per Arcum Circuli mensuratur. At Angulus contactus mensuratur per Lineam rectam ductam a Puncto Contactus ad Circumferentiam. Itaque magnitudines duorum Angulorum Contactus mensurantur à Linea recta quae ducitur a Puncto contactus per utriusque circumferentiam. B. Intelligendum est hoc de Angulo contactus Circuli tantùm. A. Imo vero de Angulis contactus quarumcunque Curvarum, modo similes sint; sed quando sunt dissimiles, erunt Anguli contactus eorum iterum diversi generis. B. Definitio nona est, Rectilineus Angulus est quem continent duae rectae. Probamne esse putas? A. Ita. B. Si duo Arcus Circuli se mutuò secent, vel arcus & recta, Angulus","prev":{"citation":"Examinatio et emendatio 44","label":"44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/44"},"next":{"citation":"Examinatio et emendatio 45-2","label":"45","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/45-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/45-2"},"credit":{"text":"Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio","quality":"ocr"}}